Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXVII.   DE SUCCESSIONIBUS AB INTESTATO.
      • CAP. I.   Clericus bona propria dare potest cui vult; sed, si decedat intestatus, et non habet consanguineos, succedit ecclesiae. H. d. iuncta gl.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXVII.

 

DE SUCCESSIONIBUS AB INTESTATO.

 

CAP. I.

 

Clericus bona propria dare potest cui vult; sed, si decedat intestatus, et non habet consanguineos, succedit ecclesiae. H. d. iuncta gl.

 

Ex concilio apud Alten. habito.

 

Sed [et] hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericus, ut, si per hereditatem vel alio modo intuitu personae aliquid acquisierint, donare eis liceat hanc, cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae suae ad ecclesiam, quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Si autem ante obierint, quam hoc fecerint altari, cui serviunt, omnia perpetuo sanctificentur, et in ius eius tradantur. [Similiter de presbyteris, qui laicis deserviunt, statutum esse etc.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License