CAP. III.
Attingendo duos notabiles et singulares intellectus, huius
capituli, summatur secundum quemlibet intellectum, et primo sic: Valet
testamentum ad pias causas conditum per verba enunciativa, etiam propter aliud
prolata, quanquam successio seu testatio veniat ad exclusionem alterius
ecclesiae. Vel aliter secundum alium intellectum et sic: Per unum testem de
veritate et per confessionem etiam incidenter factam probatur oblatio, etiam
quoad effectum consequendi bona oblata.
Innocentius III. Murnensi Episcopo.
Quum
dilectus filius abbas de Brusia ad
nostram [nuper] praesentiam accessisset, et pro causa,
quam adversus venerabilem fratrem nostrum
episcopum Eduensem habebat, ibidem
diutius exspectasset, tandem nuncius
eiusdem episcopi supervenit, quibus volentibus ad invicem litigare, venerabilem
fratrem nostrum I. Viterbiensem episcopum sancti Clementis cardinalem
concessimus auditorem. Ipsis igitur in eius praesentia constitutis, abbas
proposuit ante dictus, quod, quum
archipresbyter de Alerio ad participationem orationum monasterio de Brusia pietatis intuitu obtulit se et sua, †quibusdam rebus suis usui suo simplici
reservatis, de manu cuiusdam fratris eiusdem coenobii augmentationem coronae in
signum illis oblationis accepit, et quod hanc concessionem hoc modo fecisset,
et non suo nomine sed [nomine] monasterii possideret, et monasterio
quicquid acquirebat acquireret, saepe fuit in communi capitulo protestatus, in
hoc etiam publice per viginti annos fere idem archipresbyter nullo
contradicente vel reclamante permansit ita, quod per publicam famam id omnibus
notum fuerat. Nam abbas de Buxeria, qui pro tempore fuerat, et ipsi monachi,
rebus ipsius non secus, quam aliis rebus propriis monasterii, sciente episcopo
Eduensi, qui pro tempore erat, et in nullo penitus reclamante publice
utebantur. Id autem, quod mente compoti dictus archipresbyter fecerat inter
vivos, et in ultima voluntate mente sanus, licet aeger corpore, confirmavit.
Quumque idem abbas et monachi res, sic legitime datas, et alias, quas
archipresbytero ipsi concesserant ad utendum, ad suum monasterium reducere
vellent, praedictus episcopus, eis violentiam inferens, non solum res
archipresbyter, sed etiam res ipsius monasterii occupavit. Quas quum in bona
pace repeterent, ipse, ut rebus illis ei posset grassandi materia pleniors
indulgeri, sedem apostolicam appellavit, in octavis B. Martini proxime
praeteriti suae terminum appellationi praefigens. Econtra praedictus nuncius
episcopi allegavit, quod, quando illa donatio facta fuit, archipresbyter erat
positus extra mentem ita, quod, qum interrogatus fuisset a monachis: “vis tu
habitum suscipere monachalem?” et respondisset: “volo,” statim interrogatus ab
alio: “vis tu esse asinus?” respondit similiter: “volo.” Sicque praedicti
monachi eum ad suum monasterium deportarunt, quod idem nuncius se obtulit probaturum.
[Praefatus siquidem abbas, quum ad
assertionem partis suae quosdam testes in continenti produceret, nos ipsos
recipi fecimus et diligenter audiri, quorum attestationes quum interloquendo
decrevissemus publicari debere, quoniam super illis capitulis pars episcopi
nolebat testes producere, super quibus idem abbas testes produxerat, ipsaeque
fuissent in publico recitatae, disputatione super attestationibus ipsis habita
diligenti, multa fuere contra dicta testium allegata. Quumque renunciatum
fuisset a partibus, dictus cardinalis quaecunque fuerunt hinc inde proposita
nobis et fratribus nostris fideliter recitavit.] Quibus auditis et cognitis Sufficienter intelleximus esse probatum,
quod dictus archipresbyter, agens in extremis, velut ultimam exprimens voluntatem,
asseruit, se et sua monasterio de Buxeria
contulisse. Unde, quum requisitus esset, ut conderet testamentum, respondit, se
non posse testari, quia se et sua contulerat monasterio supra dicto. Et licet
unus testis solus dixerit se vidisse quando praefatus
archipresbyter se et sua obtulit monasterio, quia tamen alii testes
dixerunt, se audivisse, ipsum archipresbyterum
in abbatis praesentia quod praedictum est confitentem et attestantem, non tanquam sufficienter probantes, sed tanquam
vehementer adminiculantes assertionem abbatis plurimum adiuvabant. Quia vero
pars episcopi asserebat, se velle probare, quod dictus archipresbyter in
extremis laborans tanquam phreneticus alienatus erat a mente, unde non valuit quod expressit, nos, super his et aliis, quae fuerunt hinc inde
proposita, cum fratribus nostris diligenti deliberatione praehabita, causam
illam tibi sub hac forma duximus committendam, quod, nisi praefatus episcopus
legitime probaverit, saepe dictum archipresbyterum suae mentis compotem non
fuisse, quum ultimam voluntatem expressit, super impetitione monasterii
perpetuum ei silentium imponatur, et compellatur restituere monasterio
quaecunque de bonis ipsius archipresbyteri vel etiam monasterii occupavit. Si
vero legitime probaverit, praedictum
archipresbyterum quae super ultima voluntate praemissa sunt alienata mente
dixisse, ad faciendam ei nomine parochialis ecclesiae, cuius ipse
administrationem gesserat, dum vixisset, restitutionem bonorum, quae ipsius
archipresbyteri fuerant, monasterium condemnetur, quum idem archipresbyter ab
intestato decesserit, ipsique monasterio super impetitione episcopi silentium
imponatur. [Nullis literis etc. Dat. Rom.
IV. Non. Iun. 1198.]
|