Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXVIII.   DE SEPULTURIS.
      • CAP. I.   Decedens intestatus sepelitur in sepulcro maiorum, vel ubi eligitur sepultura; parochialis tamen ecclesia habebit canonicam portionem eius, quod reliquerit ecclesiae sepulturae. H. d. secundum veriorem intellectum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXVIII.

 

DE SEPULTURIS.

 

CAP. I.

 

Decedens intestatus sepelitur in sepulcro maiorum, vel ubi eligitur sepultura; parochialis tamen ecclesia habebit canonicam portionem eius, quod reliquerit ecclesiae sepulturae. H. d. secundum veriorem intellectum.

 

Leo III.

 

Nos instituta maiorum patrum considerantes, illorum quoque decreta firmando statuimus, quod sanctissimum est, unumquemque videlicet in maiorum suorum sepulcris iacere, ut patriarcharum exitus docet. Nulli tamen negamus propriam eligere sepulturam, et etiam alienam. Dominus enim et magister alienam elegit, ut propriam, qui sine peccato erat. Sed quia dignus est operarius mercede sua, tertiam partem sui iudicii illi ecclesiae iure dare censemus, in qua coelesti pabulo a principio sui exordii quotidie refici consuevit, ut iuxta Apostolum [sic] sint consolationum socii, ut fuerunt et passionum, et sic demum ubicunque libitum fuerit eligat sepulturam. Aliter ne fiat, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, qui per Prophetam locutus est, dicens: “Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui,” et Apostolorum P. et P. omniumque sanctorum sub anathematis vinculo detestamur et contradicimus, quia nec nostrum est, nec alicui unquam sacerdoti vel fideli laico unquam licuit, qualicunque ratione sine manifesta delicti culpa in talibus inferre praeiudicium.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License