CAP. II.
Qui convertitur ad monasterium, medietatem bonorum, quae pro
anima sua disposuit, tenetur relinquere ecclesiae parochiali.
Leo Papa omnibus fidelibus per Dardaniam constitutis.
Relatum
est auribus nostris, †esse quosdam
perverse agentes, qui subvertere nituntur atque dividere conantur ecclesiae
unitatem, videlicet abbates et monachi, qui non studio caritatis, sed zelo
rapacitatis invigilant et docent, atque seducere non cessant saeculares
homines, quos illaqueare possunt, ut res suas atque possessiones sive in morte
sive in vita monasteriis suis tradant, et ecclesiis, quibus subiecti esse
videntur, et a quibus baptismum, poenitentiam, eucharistiam, nec non pabulum
vitae cum lacte carnis acceperunt vel accipiunt, nihil de bonis [suis] relinquant. Hunc denique fomitem discordiae nos animadvertendo modis
omnibus inhibere volumus, et, ne amplius fiat, omnino prohibemus, considerantes,
non esse bonum, si illi, qui olim fuerunt socii passionis secundum Apostolum,
sint immunes a societate consolationum. Et quia dignus est mercenarius mercede
sua, ideo praecipimus atque Mandamus, ut quicunque amodo in monasterio
converti voluerit, sive in morte sive in vita omnium rerum et possessionum,
quas pro salute animae suae decreverit disponere, medietatem ecclesiae, ad quam
dignoscitur pertinere, relinquat, et sic
in monasterio, prout libitum fuerit, eundi convertendique habeat licentiam.
Quicunque autem huius electi contradictor, convulsor ac temerator exstiterit,
gladio anathematis subiaceat. [Dat.
Rom. mens. April. die XX. Ind. V.]
|