CAP. III.
Ubi quis sepulcro maiorum relicto eligit sepulcrum in loco
minus religioso, dolo inductus, seu ex contemptu seu non dimissa ecclesiae suae
canonica portione expresse vel tacite non tenet electio. H. d. salvando istum
textum, quantum fieri potest.
Innocentius III. Genuensi Archiepiscopo.
Fraternitatem
tuam non credimus ignorare, mortuorum sepulcra et coemeteria apud illas
ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita, in quibus religiosorum
fratrum conventus sunt constituti, et orationes atque missarum solennia tam pro
vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur. Unde ipsorum devotioni et
extremae voluntati, qui apud huiusmodi ecclesias sepeliri desiderant, minime
contradicendum est. Qui vero relictis antiquis ecclesiis et patrum aliorumque
parentum suorum sepulcris contra consuetudinem Patrum veteris testamenti, qui
cum patribus suis sepulti esse leguntur, ad nova et minus religiosa loca se
transferunt, irrationabiliter et contra antiquam institutionem facere videntur.
Unde, si forte P. de Castello contra tam antiquam et rationabilem
consuetudinem aliquid de corpore suo sepeliendo mandavit, hoc non praeiudicat
rationi, sed viribus debet carere, Quocirca per
praesentia scripta mandamus, et
mandando praecipimus, quatenus corpus ipsius P. dilectis filiis nostris monachis sancti Stephani reddi facias,
et cum suis patribus sepeliri.
|