Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXVIII.   DE SEPULTURIS.
      • CAP. V.   Qui sepeliunt parochianum alienum, quem sepelire non debent, coguntur restituere corpus, et quae ratione ipius obtinuerunt. Hoc dicit cum cap. sequenti.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. V.

 

Qui sepeliunt parochianum alienum, quem sepelire non debent, coguntur restituere corpus, et quae ratione ipius obtinuerunt. Hoc dicit cum cap. sequenti.

 

Idem.

 

Ex parte canonicorum Obrigensium nobis est intimatum, quod prior de Insula quendam parochianum suum post appellationem ad nos factam in sua ecclesia sepelivit. Unde, quoniam hoc ecclesiasticae disciplinae contrarium esse dignoscitur, et a rationis tramite penitus alienum, ut quis falcem mittat in messem alienam, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praefatum priorem moneas et districte compellas, ut memoratis canonicis praedicti parochiani sui corpus restituat, et exinde pacifice et amicabiliter conveniat cum eisdem, aut in praesentia nostra se non differat exhibere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License