CAP. VI.
Summatum est supr. cap. prox.
Idem Decano et Magistro R. Ravennatensibus.
Quum
liberum sit †de universis
institutioniobus sanctorum Patrum, apud religiosa loca in ultima voluntate sibi
eligere sepulturam, canonicae procul dubio obviat rationi, qui devotioni
extremae voluntatis decedentium in hac parte contradicere praesumit. Ad
audientiam nostram pervenit ex conquestione abbatis et fratrum sancti Martini
Laudonensis, quod, quum presbyter quidam corpus cuiusdam mulieris, prout in
ultima voluntate sua disposuit, ad
eandem ecclesiam sepeliendum deferret, monachi S. Vincentii Laudonensis corpus
ipsius violenter rapere et in ecclesia sua sepelire minime dubitarunt. †Et hoc idem de filio Radulfi Canis
praesumpserunt. Super quo utique vehementi sumus admiratione commoti, quum
iidem monachi et sanctorum Patrum institutionibus contrairent, et privilegia
praedecessorum nostrorum et nostra, quae praedicti fratres de libera se habere
sepultura proponunt, satagunt violare. Inde est, quod fraternitati vestrae per
apostolica scripta Mandamus, quatenus, utraque
parte ante vos convocata rei veritatem super hoc inquiratis, et, si ita
esse inveneritis, praefatos monachos compellatis, ut ossa praefatae mulieris,
et beneficia, quae occasione sepulturae ipsius recepisse noscuntur, memoratis
fratribus cum integritate restituant, et de cetero talia facere non praesumant.
|