Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXVIII.   DE SEPULTURIS.
      • CAP. VII.   Mulier nupta libere potest sibi eligere sepulturam. – (Utrum etc.:) Pater filios inpuberes, ubi voluerit, potest sepeliri facere, si hoc habet consuetudo loci. H. d.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VII.

 

Mulier nupta libere potest sibi eligere sepulturam. – (Utrum etc.:) Pater filios inpuberes, ubi voluerit, potest sepeliri facere, si hoc habet consuetudo loci. H. d.

 

Lucius III.

 

De uxore vero, utrum, quemadmodum et vir, liberam debeat habere sepulturam, nobis videtur, quod nulla super hoc inter virum et mulierem sit facienda distinctio, sed utrique in casu isto aequalem esse credimus facultatem, quum electio ista ad eum potius statum pertineat, in quo mulier solvitur a lege viri. Utrum autem pater, quo magis voluerit, minores filios valeat sepelire, non invenimus a sanctis Patribus diffinitum, et propterea terrae consuetudini decernimus relinquendum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License