CAP. VIII.
Si parochianus ecclesiae cathedralis alibi sepelitur, de
ipsius funeralibus seu relictis ecclesiae sepulturae debetur quarta capitulo
ecclesiae cathedralis.
Idem Praeposito et Capitulo Faventinis.
Quum
super quodam capitulo, †quod religionis
favore [a sede apostolica quibusdam
ecclesiis indulgetur, ut videlicet, quum aliqui apud eas eligunt sepulturam,
Ecclesiis, a quibus mortuorum corpora assumuntur, canonica iustitia reservetur,
nonnunquam inter viros ecclesiasticos scandalum suscitetur, interpretationem
ipsius iustitiae diversam et variam configentes; vobis et ecclesiae vestrae,
quae in hoc gravem, sicut accepimus, patitur laesionem, quibusdam religiosis
viris excedentibus, quod eis in praedicto capitulo a sede apostolica est
indultum, de clementia sedis apostolicae et fratrum nostrorum consilio duximus
providendum.] Inde siquidem est, quod
[vestris iustis postulationibus inclinati]
Praesentium auctoritate statuimus, ut, si aliquem parochianorum vestrorum alibi
contigerit eligere sepulturam, secundum
statuta B. Gregorii de testamento ipsius quarta vobis portio relinquatur. [Ad haec etc. Dat. Veronae XV. Kal. April.
1186-7.]
|