CAP. X.
Privilegiati super iure funerandi sepelire possunt illos, qui
apud eos eligunt sepulturam solvendo tamen canonicam portionem ecclesiae
parochiali. Si vero alios sepeliunt, tenentur restituere quicquid occasione
funeris receperunt.
Innocentius III. Episcopo Claremontensi et Abbati Mauriensi.
In
nostra praesentia constitutis dilecto
filio priore ecclesiae Montis Ferrandi, et B. procuratore hospitalariorum Claremontensis dioecesis, venerabilem fratrem nostrum Sabinensem
episcopum concessimus auditorem, coram quo idem prior proposuit, quod
praedicti hospitalarii quosdam parochianos suos, quorum duo erant infra annos
legitimos, receperunt ad ecclesiasticam sepulturam, propter quod ecclesia eadem damnum sustinuit plus quam quinque millium
solidorum. Quare idem prior humiliter supplicavit, ut ipsis hospitalariis
interdicere, ne de cetero talia in eius praeiudicium attentarent, et ad
resarcienda damna, quae exinde sustinuit, eos compellere dignaremur.
Econtra praedictus proposuit procurator, quod tam ex privilegio quam ex
indulgentia speciali licet hospitalariis omnes passim, praeter excommunicatos
et interdictos, ad ecclesiasticam sepulturam recipere, qui apud illos elegerint
sepeliri, fideique commissa in ultima voluntate relicta possunt licenter
accipere, soluta tantummodo quarta parochiali ecclesiae, de cuius parochia
mortuorum corpora assumuntur, praeterquam de equis et armis, quae indulta sunt
ipsis in subsidium terrae sanctae, de quibus quartam deducere non tenentur. †Quum igitur haec et alia, quae coram
episcopo fuerunt proposita, idem vobis fideliter retulisset, auditis et
intellectis attestationibus et allegationibus universis, de fratrum nostrorum
consilio, Talem super his duximus sententiam proferendam, quod praedicti
hospitalarii de cetero non recipiant parochianos ecclesiae supra dictae ad
ecclesiasticam sepulturam, nisi apud eos elegerint sepeliri. Et tunc
parochialis ecclesia de oblationibus, lectis et aliis, quae defunctus pro anima
sua in ultima dispositione reliquit, praeterquam de equis et armis, recipiat
quartam partem, et hospitalarii residuum habeant, nisi dolo vel fraude eorum
defunctus inductus fuerit ad dispositionem huiusmodi faciendam; nihilominus
ipsis hospitalariis iniungentes, ut de quarta parte trium millium solidorum priori satisfaciant memorato, quum
constet, eos a parochianis eius illos solidos recepisse, nec sit sufficienter
ostensum, quod eorum oblati vel conversi fuissent. Eisdem praeterea duximus
iniungendum, quod, nisi probaverint, quod G. parochianus prioris, qui fuit
interfectus in campis, apud ipsos elegerit sepulturam, universa, quae ipsius
intuitu receperunt, priori restituant memorato; alioquin quartam partem
solummodo restituere teneantur. Pro illis vero, quos constat infra annos
legitimos decessisse, eisdem iniunximus,
ut quae sepulturae eorum gratia receperunt restituant universa. Quocirca discretioni vestrae per apostolica
scripta mandamus, quatenus quod a vobis est sententialiter diffinitum, vos
appellatione remota per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari.
[Dat. Ferentini II. Id. Iun. Ao. IX.
1206.]
|