CAP. XI.
Casualiter mortuus privari non debet ecclesiastica
sepultura.
Idem Archiepiscopo Turonensi.
Ex
parte parentum M. quondam iuvenculae
nobis est intimatum, quod, quum in
crepusculo noctis nobilis vir N.
dominus I. de insula Butardi dioeceseos
Turonensis eidem iuvenculae
posuisset insidias, volens eam opprimere,
quam sollicitaverat saepe de stupro, et ipsa gartionibus, qui eam rapere
nitebantur, super quendam pontem occurreret, tandem ipsa fugiens manus illorum, in amnem de ponte cadens, fuit casu
submersa. Ipsa vero extracta de amne,
dubitaverunt capellani eiusdem loci corpus tradere sepulturae, et tu etiam
requisitus duxisti super hoc responsum apostolicum requirendum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, quum illa iuvencula
non sponte praecipitaverit se de ponte, sed, fugiens manus illorum, qui eam, sicut superius est expressum, rapere nitebantur, casu ceciderit,
corpus eius tradi facias ecclesiasticae sepulturae, praesertim quum ex honesta
causa fugisse noscatur, et cui communicabatur viventi communicandum sit iam
defunctae. [Dat. ap. S. Petr. IV. Non.
Mart. Pontif. nostr. Ao. IX. 1206.]
|