TITULUS XXIX.
DE PAROCHIS, ET ALIENIS PAROCHIANIS.
CAP. I.
Inter episcopum substitutum episcopo haeretico, et ipsum
episcopum haereticum reversum et ex dispensatione receptum, dividitur
episcopatus modo hic expresso.
Ex concilio Africano.
Si
episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem est conversus, aequaliter inter
se dividant eas, quae sic inventae fuerint, ubi ambae partes fuerint, id est,
ut alia loca ad illum, alia ad alium pertineant, ita, ut ille dividat, qui
amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quodsi forte unus fuerit
locus, ad eum pertineat, cui vicinior
invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum
pertineat, quem plebs elegerit. Sed si forte
antiqui catholici suum [episcopum]
voluerint, et illi suum, qui ex Donatistis conversi sunt, plurimorum voluntas
paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, maioris temporis
episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae
partes fuerint, ut non possint aequaliter dividi, velut si in impari numero
fuerint, distributis eis locis, qui
parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod
dictum est, quum de uno loco superius tractaretur.
|