CAP. V.
Si parochianus seu dioecesanus domicilium transfert, primus
praelatus in eo iura episcopalia seu dioecesana sibi non vendicat; decimae
tamen praediales illius parochiae sibi debentur, nisi alteri debeantur ex
consuetudine.
Coelestinus III.
Significavit
nobis venerabilis frater noster
Aconensis episcopus, quod, quum post recuperationem Aconensis civitatis ad
habitandum in ea se quam plurimi contulissent, qui ante generalem occupationem
terrae sanctae in aliis civitatibus regni Hierosolymitani [perpetuam] elegerant mansionem, †et in ea residentiam fecerint aliquantam, et adhuc etiam resident in
eadem, praelati praedictarum civitatum eos ad solvendum sibi iura ecclesiastica
compellunt. Quia vero transgredi non debemus terminos a patribus constitutos,
aut falcem in messem mittere alienam, Fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus,
quatenus praedictorum locorum praelatos, ut sibi nullam in praedictos Aconenses
habitatores iurisdictionem usurpent, nec ab eis temporalia exigant quibus
spiritualia non ministrant, [monitione
praemissa] districtione, qua convenit, compellatis ita tamen, quod, si de agris in eorum parochia constitutis fructus
percipiunt, et in ultramarinis partibus ratione praediorum decimae
persolvuntur, deinceps eis ipsas decimas
cum integritate persolvant, dicto vero Aconensi tanquam dioecesano suo cogantur
de ceteris respondere. [Quod si non omnes
etc. Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]
|