TITULUS XXX.
DE DECIMIS, PRIMITIIS ET OBLATIONIBUS.
CAP. I.
Exprimit quatuor genera decimarum, quae ex veteri lege
debebantur.
Hieronymus super Ezechielem.
Decimam
partem omnium frugum Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursus ex ipsis
decimis Levitae, hoc est inferiorum ministrorum gradus, decimas dabant
sacerdotibus. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel
in suis horreis separabat, ut comederet eas, quum iret in templum in urbe
Hierusalem, et in vestibulo templi sacerdotes et Levitas ad convivium
invitaret. Erant autem et aliae decimae,
quas pauperibus recondebant. At vero primitiae, quas de frugibus offerebant,
non erant speciali nomine diffinitae, sed offerentium arbitrio derelictae.
Traditionem quoque accepimus Hebraeorum, non lege praeceptam, sed arbitrio
magistrorum inolitam, quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant
sacerdotibus, qui minimum, sexagesimam; inter quadragesimam et sexagesimam
licebat quodcunque voluissent offerre. Quod igitur in Pentateucho dubium
derelictum est, hic specialiter diffinitur propter sacerdotum avaritiam, ne
amplius a populo exigant in primitiis offerendis, id est, ut sexagesima pars offeratur eorum, quae gignuntur a terra. Si
enim chorus qui Hebraice appellatur gomor et a Septuaginta dicitur gomor, XXX.
habet modios tam in aridis speciebus quam in liquentibus, cophi quoque et batus
decima pars est chori. Praecipitur quoque, quod ut sexta pars tam chori quam
cophi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis quae de tribus
modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, quam sexagesimam partem
primitiarum sacerdotes accipere deberent. Haec interim iuxta literam et
Hebraicam veritatem et sensisse sufficiat et audisse.
|