CAP.
XV.
Per generalem clausulam: “Quidam alii, et res aliae,” multitudo effrenata
non includitur, nec personae, nec res maiores expressis, sed pares vel
minores.
Idem Senonensi
Archiepiscopo.
Sedes apostolica consuevit exhibere
se petentibus liberalem; sed quidam eius gratia nequiter abutuntur, dum quod ipsa de benignitate concedit ipsi
ad malignitatem retorquent. Quidam enim malignari volentes, in commissionibus
nostris minores et viliores personas propriis nominibus exprimunt, maiores
autem et digniores specialibus vocabulis non designant, sed eas sub quodam
generalitatis involucro comprehendunt, ut commissiones ipsas a nobis facilius
impetrent, sub hac forma: “Conquerentur tales de isto vel illo, et aliis
quibusdam propriis nominibus exprimendis, qui eis super tali negotio et
quibusdam aliis rebus iniuriosi nimis et graves exsistunt.” Nos igitur
volentes eorum malitiis obviare, decernimus, ut, quum in commissionibus nostris
minores et viliores personae solummodo designantur, maiores et digniores sub
generali clausula non intelligantur includi. Sed nec liceat occasione
generalitatis huiusmodi multitudinem effrenatam in iudicium evocare, nec super
maioribus et gravioribus negotiis audiantur qui de minoribus et levioribus
tantum faciunt mentionem. Si quis vero aliquas personas expresserit, non, ut
velit cum eis in iudicio experiri, sed ut ad pares transire valeat vel minores,
quia fraus et dolus ei patrocinari non debent, tanquam mendax precator careat
penitus impetratis. [Dat.
Anagniae XV. Kal. Ian. Ao. VI. 1203.]
|