CAP. X.
Cistercienses, templarii et hospitalarii decimam praediorum
suorum, quae propriis manibus aut sumptibus excolunt, solvere non tenentur;
alii vero religiosi non solvunt decimas de hortis et nutrimentis animalium, nec
de novalibus, quae propriis manibus ac sumptibus excolunt.
Idem Terraconensi Archiepiscopo.
Ex
parte tua ad nos noveris pervenisse, quod albi monachi et nigri, et quidam alii
religiosi viri ecclesias tuae
iurisdictionis reditibus decimarum, occasione privilegiorum, quae sibi Romana
indulsit ecclesia, spoliare praesumunt. Sane nolumus te latere, quod sanctae memoriae praedecessores nostri
fere omnibus religiosis decimas laborum suorum concesserant. Sed bonae memoriae
praedecessor noster Hadrianus solis fratribus Cisterciensis ordinis, et
templariis et hospitalariis decimas laborum suorum, quos propriis manibus vel
sumptibus colunt, indulsit; ceteris vero, ut de novalibus suis, quae propriis
manibus vel sumptibus excolunt, et de nutrimentis animalium suorum, et de
hortis suis decimas non persolvant, concessit;
quem sumus super his imitati. Quare hi quibus hoc indultum est, hac occasione
decimas de aliis rebus ecclesiae suae non debent,
nec possunt subtrahere, vel sibi aliquid ulterius vendicare.
|