CAP. XI.
Privilegium super decimis laborum non extenditur ad terras,
quae aliis traduntur excolendae.
Idem.
Licet
de benignitate sedis apostolicae sit vobis indultum, ut de laboribus vestris, quos propriis manibus vel
sumptibus colitis, nemini decimas solvere teneamini; propter hoc tamen non est
licitum vobis, cuilibet decimas de
terris vestris subtrahere, quas aliis traditis excolendas. Relatum est siquidem auribus nostris, quod, quum terras quasdam quas in
decimatione dilecti filii nostri thesaurarii Senonensis habetis detis rusticis
vestris excolendas et ei exinde decimas sicut debetis non solvitis, nec facitis
a rusticio ipsis exsolvi. Quum igitur quanto arctius vos et ordinem vestrum
diligimus, tanto minus volumus efficere quae sunt honestati contraria vel obvia
rationi, aut ex quibus privilegiorum nostrorum tenorem transgredi videamini,
quum privilegium videatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate,
fraternitati vestrae mandamus, quatenus de terris illis quas in decimatione
praedicti thesaurarii propriis manibus non excolitis sed rusticis traditis
excolendas decimas vobis usurpare nullatenus praesumatis, sed eas inprimis
eidem thesaurario faciatis cum integritate persolvi scituri pro certo, quodsi
praeceptum nostrum contempseritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo
Senonensis dedimus in mandatis, ut rusticos, quibus in decimatione praefati
thesaurarii terras dederitis excolendas, ad solvendum [inde] decimas eidem
thesaurario appellatione cessante districte compellat.
|