CAP. XIII.
Decimae novalium debentur ecclesiae, in cuius parochia
surgunt; si vero non sunt in certa parochia, debentur dioecesano; qui potest
sibi retinere, rei alteri ecclesiae concedere.
Idem Brixiensi Episcopo.
Quoniam
a nobis sollicitudo tua requisivit, quid de decimis novalium tuae dioecesis
tibi sit statuendum, tuae fraternitati
significatione praesentium respondemus, ut, si terrae illae, quae arabiles sunt, infra certam alicuius ecclesiae
parochiam fuerint, tu decimas earum,
tua parte retenta, eidem ecclesiae facias assignari; alioquin ipsas secundum
discretionem a Deo tibi datam alii ecclesiae deputare, vel ad opus tuum poteris
retinere, ita quidem, quod, si quis in
his contraire praesumpserit, tu eum ecclesiastica censura usque ad dignam
satisfactionem percellas. Sententias vero super decimis a Consulibus datas
praesertim quum sanctorum patrum institutionibus obvient, irritas esse decernas
et eas omni contradictione et appellatione postposita revoces. Quod si laicus
aliquis a sacerdotibus vel clericis decimas de laboribus suis in tua dioecesi
requisiverit eum ab exactione huiusmodi prorsus cessare compellas et laicos
illos, qui a colonis tertiam vel quartam partem laborum suorum ante solutionem
decimarum recipiunt, decimam de portione sua secundum quod colonus de parte
quae illum contingit exsolvere consueverit, absque diminutione aliqua iis,
quibus iure debentur facias exhibere.
|