CAP. XVIII.
Statur consuetudini, an colonus solvat decimam ecclesiae, in
cuius parochia sita sunt praedia, an ecclesiae ubi audit divina et percipit
ecclesiastica sacramenta.
Idem.
Quum
sint homines in parochia unius ecclesiae, sicut asseris, qui terras in alia
parochia excolunt: tua discretio nos consuluit, cui ecclesiae de terris illis
decimas solvere debeant, †an ei, in cuius
parochia sint constituti, an illi, in qua divina audiunt et alia ecclesiastica
percipiunt sacramenta. Sane, quum
huiusmodi quaestio temporibus praedecessorum nostrorum saepius mota fuerit, nec
ab aliquo terminata, aliis intuitu territorii, aliis personarum obtentu
asserentibus debere persolvi, non est nobis facile super hoc certum dare
responsum, quum auctoritates sanctorum Patrum etiam sint diversae. Et ideo in
huiusmodi dubitatione ad consuetudinem duximus recurrendum, et attendendum
etiam, si illae ecclesiae in uno sint vel in diversis episcopatibus
constitutae; quia difficile nimis videtur, ut una ecclesia in episcopatu
alterius recipiat decimas, quum ex hoc episcopatuum fines confundi non immerito
viderentur. [Illud autem etc. cf. c.
8. de praescr. II. 26.]
|