CAP. XX.
Decima personalis debetur ecclesiae, ubi quis percipit
sacramenta, licet alibi lucrum contigerit; in praediali vero statur
consuetudini, si in aliena parochia colonus praedium coluit.
Lucius III. Strigoniensi Archiepiscopo.
Ad
apostolicae sedis regimen, †licet
immeriti, dignatione divina vocati, omnibus sumus ecclesiae filiis debitores,
et pro scientiae nostrae modo respondere cogimur consultationibus singulorum.
Intelleximus autem ex literis tuis,
quod quaedam consuetudo in Hungaria inolevit, ut multitudo populi plerumque de
parochia unius episcopi in dioecesim alterius transferatur. In qua licet per
multa tempora moram traxerit, uterque tamen episcoporum, tam is, cuius
parochiam reliquerunt, quam is, cuius parochiani sunt facti, decimationem
requirit, [et eos, nisi ad voluntatem
ipsius solvant, interdicto supponit,] unde
invidiae et [plurimae] contentiones oriuntur. Ideoque tua nos
duxit fraternitas consulendos, cui potius decimae sint reddendae. Noveris
igitur, quod, si de artificio, vel
negotiatione et agricultura, quam infra terminos parochiae, in qua moratur,
exercet, vel aliis huiusmodi decimae solvantur; aequum est, ut illi
ecclesiae decimae personales reddantur ab eis, in qua ecclesiastica percipiunt
sacramenta. Apostolus enim dicit: “Si
vobis seminavimus spiritualia etc.” Decimas vero messium vel fructuum
arborum, si coluerint in alia parochia, quam in ea, in qua habitant, quoniam a
diversis diversa consuetudo tenetur, tu eligas in hoc casu quod per
consuetudinem diu obtentam ibidem noveris observatum.
|