CAP. XXI.
De omni fructu praedii solvendae sunt decimae.
Clemens III.
Ex
parte dilectorum filiorum nostrorum
canonicorum ecclesiae tuae nobis est querela proposita, quod quidam
agricultores, quum simul vel [in]
diversis temporibus anni in eodem horto vel agro diversa semina sparserint, non
nisi de unius illorum seminum fructibus decimas illi persolvunt, †quidam etiam decimas de agrorum proventibus
non curant exsolvere, nisi quibusdam [prius]
deductis expensis, quas faciunt pro illis
ad horreum vel ad aream deportandis. Quia igitur per hoc canonicis ipsis et
ecclesiae Dei non modica irrogatur iniuria, quum Levitis absque expensis
decimas sit iniunctum persolvi, Mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si noveris, rem taliter se habere,
agricultores illos, ut de omnibus praediorum fructibus, nullis subtractis expensis, sed integras potius decimas et absque diminutione persolvant,
ecclesiastica censura omni contradictione
et appellatione cessante compellas, et auctoritate nostra districte inhibeas,
ne talia de cetero aliqua cupiditate seu praesumptione attentent. [Dat. Laterani Ao. III.]
|