CAP. XXII.
Decimae praediales solvendae sunt expensis non
deductis.
Coelestinus III.
Non
est in potestate hominum, quum plantant arbores vel aliqua semina terrae
mandant, †quid eis satio vel plantatio
sit redditura, quum iuxta verbum Apostoli, ad literam exponendam, neque qui
plantat bene aliquid faciat, neque qui rigat, sed Deus, qui tribuit incrementum.
Audivimus autem, quod quidam vestrum de vineis, olivetis, cannamellis et
frugibus non nisi primo deductis expensis seminum laboris et agriculturae
decimas curant ecclesiis exhibere. Re vera, sicut sancti Patres in suis
tradiderunt scripturis, de vino, grano, fructibus arborum, pecoribus, hortis, et negotiatione, de ipsa etiam militia, et de venatione, et de omnibus bonis
decimae sunt ministris ecclesiae tribuendae; ita etiam, ut, qui de his eas solvere neglexerint, ecclesiastica
districtione debeant percelli. †Praeterea
si quis Domino decimas non dederit, quae sunt tributa egentium animarum, et ex
debito requiruntur ad decimam partem, ut docet Augustinus, revocari meretur.
Volumus ergo et districte praecipimus, quatenus, antequam ullas deducatis de cunctis vestris bonis praedictis
expensas, salvis privilegiis Romanae
ecclesiae decimas ecclesiis, ad quas pertinent, cum integritate debita
persolvatis.
|