CAP. XXVI.
Sine deductione seminis et sumptuum debent dominus et colonus
decimam solvere, et non cui voluerint ecclesiae vel pauperibus, sed ecclesiae,
cui debentur, nec ab hoc excusantur propter malitiam clericorum.
Idem eidem.
Tua
nobis fraternitas intimavit, quod quidam laici tuae dioecesis, et alii plures episcopatuum adiacentium, decimas
ecclesiis et clericis tuis perversis machinationibus subtrahere moliuntur, et conceptae perversitatis audaciam non
curant satisfactione debita emendare. Quidam enim ex eis semen et sumptus,
qui fiunt in agricultura, dicunt primitus deducendos, et de residuo impendendam
esse decimam asseverant. Alii vero de
portione fructuum, quam a colonis accipiunt, partem decimae separantes, eam capellis
suis, aut aliis clericis seu ecclesiis,
aut etiam pauperibus conferunt, vel in usus alios pro sua voluntate convertunt.
Nonnulli etiam vitam clericorum tanquam abominabilem detestantes, decimas eis
ob hoc subtrahere non verentur. †Quidam
insuper asserentes, se possessiones et omnia iura sua cum omni onere et
districtu per imperialem concessionem adeptos, decimas sub huiusmodi
generalitate detinere praesumunt. Occasione praeterea veteris decimationis,
quam asserunt sibi concessam, aliqui decimas novalium sibi non metuunt usurpare.
Verum, si ad Deum, a quo cuncta bona procedunt, assertores huiusmodi debitum
respectum haberent, ius ecclesiasticum diminuere non contenderent, nec decimas,
quae tributa sunt egentium animarum, praesumerent detinere. Quum enim Deus,
cuius est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi, qui habitant
in eo, deterioris conditionis esse non debeat, quam dominus temporalis, cuius
statutum debitum de terris, quas
exhibet aliis excolendas, non quidem deductis sumptibus aut semine separato,
necessario, cum integritate persolvitur: nimis profecto videtur iniquum, si
decimae, quas Deus in signum universalis dominii sibi reddi praecipit, suas
esse decimas et primitias asseverans, occasione praemissa vel excogitata magis
fraude diminui forte valeant, quum
Deo debita sit solutio decimarum in tantum, ut ad eas clericis exhibendas,
quibus eas ipse pro suo cultu concessit, laici, si moniti reddere forte noluerint, ecclesiastica sunt
districtione cogendi. Et quum de cunctis omnino proventibus decimae sint
reddendae, sicut colonus de parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae,
sic et dominus de portione, quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine
diminutione tenetur. Praetextu vero nequitiae clericorum nequeunt eas aliis, nisi quibus ex mandato divino
debentur, pro suo arbitrio erogare, quum nulli sit licitum aliena cuiquam
concedere praeter domini voluntatem, †quanquam
per sollicitudinem officii pastoralis clerici sint a sua nequitia coercendi
(Et infra: [cf. c. prox. anteced.]) Quoniam igitur pati nolumus, nec debemus, ut ecclesiarum et
clericorum iura praesumptione qualibet minuantur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus omnes,
qui ratione personarum aut etiam praediorum decimas ecclesiis et clericis tuae
dioecesis exhibere tenentur, ad eas cum integritate reddendas, appellatione
remota, auctoritate apostolica per
excommunicationis vel interdicti sententiam compellas. Praeterea, ut clericos tuae dioecesis de quibus fuerit in auditorio tuo
querela proposita, de decimis ante dictis et fructibus perceptis et eis ad
plenam sub tuo examine iustitiam faciendam compellere valeas, non obstante
appellationis obiectu interpositae in elusionem ecclesiasticae disciplinae,
devotioni tuae praesentis scripti pagina duximus indulgendum.
|