CAP. XXIX.
Qui praescribit decimam in aliena parochia, si ibi insurgunt
novalia, ipsorum decimas non habebit.
Idem.
Quum
contingat interdum in tua dioecesi (Et
infra: [cf. c. 28. de iurei. II. 24.]) Praeterea requisisti, quum aliqua praedia, de quibus ecclesiis aut
personis ecclesiasticis decimae solvebantur, ad Cisterciensem ordinem
donationis vel emptionis aut alio titulo devolvuntur, an iidem fratres de
talibus praediis ipsis ecclesiis vel personis decimas solvere teneantur. Super
quo tibi tale damus responsum, quod, quum praedictis fratribus a sede
apostolica sit indultum, ut de laboribus suis, quos propriis manibus aut
sumptibus excolunt, decimas nulli prorsus persolvere teneantur, de praediis
taliter acquisitis, ecclesiis vel personis ecclesiasticis decimas solvere non
tenentur; dummodo propriis manibus eorum seu sumptibus excolantur. Quum autem in quibusdam parochiis ad quasdam
ecclesias vel personas ecclesiasticas ab antiquo pertineat perceptio decimarum,
et de novo fiant novalia in eisdem: quaeris a nobis, ad quem huiusmodi novalium
decima incipiat pertinere. Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, quod,
quum perceptio decimarum ad parochiales ecclesias de iure communi pertineat,
decimae quoque novalium, quae fiunt
in parochiis earundem, ad ipsas procul dubio pertinere noscuntur, nisi ab his,
qui alias percipiunt decimas, rationabilis causa ostendatur, per quam appareat,
novalium ad eos decimas pertinere. [Dat.
Later. XVI. Kal. Iun. A. III. 1210.]
|