CAP. XXX.
Decima omnium fructuum praedii debetur ei, qui decimas ibi
praescripsit: sed ad aliud praedium praescriptio non extenditur.
Idem Episcopo Belvacensi.
Quum
in tua dioecesi quaedam monasteria et conventuales ecclesiae in multis
parochiis maiores decimas percipiant et minutas, [et] de quibusdam fructibus, annuatim perceptis, non fuerunt decimae
persolutae †[quae tamen modo
persolvuntur,] quaesivisti per sedem
apostolicam edoceri, utrum decimae fructuum praedictorum ad parochiales
ecclesias, quae nec maiores percipiunt nec minutas, an ad monasteria et illas [ecclesias] conventuales, quae decimas alias percipiunt ab antiquo, debeant
pertinere. Ad quod sic Respondemus, quod, si fructus praedicti de illa
terra proveniunt, de qua monasteria vel conventuales ecclesiae aliquos
percipiebant ratione decimarum proventus, eis proculdubio decimae fructuum
debentur eorum, quum ipsis terra illa ab antiquo fuerit decimalis, et non
debeat una eademque ecclesia diverso iure censeri; alioquin parochialibus
ecclesiis exsolvantur, ad quas de iure communi spectat perceptio decimarum. [Sane quia contingit etc. – cf. c. 27. de spons. IV. 1. – Dat. Lat.
IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
|