CAP. XXXI.
Laici ecclesias vel decimas donare non possunt, etiamsi sunt
reges, nec ex eorum titulo praestatur causa praescribendi.
Idem Vesprimensi Episcopo.
Dudum
adversus fratres Hierosolymitani hospitalis sancti Stephani Albensis te proponente in nostra
praesentia quaestionem, quod ipsi decimas, de laboribus rusticorum suorum
Vesprimensis ecclesiae debitas, non permitterent tibi solvi, †eosdem citavimus, praefigentes eis terminum
concilium generale, quo cum instrumentis et rationibus suis nostro se
conspectui praesentarent, tibi respondere parati. Comparentibus igitur te
ac ipsis statuto termino coram nobis, dilectum
fllium nostrum G. tit. S. Martini
presbyterum cardinalem tibi et eis concessimus auditorem, coram quo decimas
terrarum, quae per rusticos hospitalis Vesprimensis dioecesis excoluntur, et de
Ciroga et de Novacularia ecclesias, quae per ipsos hospitalarios detinentur, easdem, tanquam ad te spectantes,
intentione tua de iure communi fundata petisti. Prior autem hospitalis eiusdem in praedictis decimis et
ecclesiis praescriptionem allegans, proposuit, se tibi non teneri super his aliquatenus respondere. Quod quum per
auditorem eundem ad nostram
audientiam pervenisset, mandavimus, quod idem prior praescriptionis titulum,
quem allegavit, probaret, qui tandem post
deliberationem praehabitam coram venerabili fratre nostro Albanensi episcopo,
qui post recessum memorati cardinalis de causa cognovit, inclytae recordationis
B. regis ac E. matris ipsius reginae
Hungariae privilegia exhibuit, qui ecclesiam sancti Stephani, ad quam dictae
ecclesiae cum eisdem decimis pertinebant, in perpetuam eleemosynam hospitali
donationis titulo concesserunt, confirmationis bonae memoriae Clementis Papae praedecessoris nostri scriptum
exhibens, per quod probare volebat, concessionem praedictam plenum habere
vigorem, †et asserens nihilominus, ipsam
a felicis recordationis Lucio Papa praedecessore nostro postmodum confirmatam.
Ceterum ex parte tua fuit propositum ex
adverso, quod in decimis et in
ecclesiis a rege et regina donatis praescriptionem non poterat opponere pars
adversa, quae nec a donatione ipsorum initium habere poterat, nec a
confirmatione praefata tantum effluxit temporis, quod possit praescriptio
confirmari, et sic donationis regis ac reginae allegatus titulus nullus erat;
quum sacrilegii crimen incurrat secundum
canonicas sanctiones, qui ecclesias vel ecclesiasticum aliquid de manu
receperit laicali. †Unde si contingat,
laicum in donatione ecclesiae talibus verbis uti: “do tibi ecclesiam talem:”
nihil aliud concedere intelligitur, nisi ius patronatus tantum, quod habet in
ipsa, prout in constitutione a nobis edicta continetur expresse. Contra
confirmationem autem fuit hoc modo responsum, quod, quum confuse ipsa ecclesia
S. Stephani cum omnibus decimis et ecclesiis et aliis quae ad eandem pertinent,
confirmetur, ius episcopale non tollitur; quum de illo non exprimatur ibidem,
sed tantum debita decimarum portio, intra parochiam S. Stephani collatarum,
secundum terrae consuetudinem eisdem hospitalariis reservetur; praesertim quum
petitae decimae a te in parochia S. Stephani non consistant, quod de plano
confessa est pars adversa. Econtra vero fuit a parte altera replicatum, quod,
quum spatio XXX. annorum tacueris, iuri tuo tacite renunciasse videris. Sed et
hoc pars tua visa est repellere allegando, quod XXX. annorum taciturnitas non
in iure communi, sed in privilegiis noscitur obtinere, unde iure communi, quod
habet episcopus in decimis vel ecclesiis suae dioecesis, non nisi XL. annorum
taciturnitate privatur. Nos igitur his
et aliis, quae hinc inde fuerunt proposita, plenius intellectis, quum
donatores praedicti conferre non potuerint aliis quae ipsi de iure non poterant
possidere, et ex confessione partis
adversae liquido nobis constat, petitas decimas et ecclesias intra parochiam
sancti Stephani non concludi, etiamsi praefata donatio teneat, quum per
confirmationem praedicti Clementis super ecclesia sancti Stephani hospitali cum
decimis et aliis pertinentibus ad se factam, etiamsi authenticum appareret,
iuri episcopali nullatenus derogetur, de
fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica sententialiter
prohibemus, ne fratres hospitalis praesumant ulterius impedire, quo minus
decimas percipias memoratas, et pacifice possideas in futurum.
|