CAP. XVI.
Qui contra unum super eodem ad diversos iudices diversa rescripta
impetrat, et eis utitur, perdit commodum utriusque.
Idem R. Cantori et
R. Priori de Monte Leprosorum.
Ex tenore literarum, quas nobis per dilectum filium Ph. latorem praesentium
destinastis, intelleximus evidenter,
R. sacerdotem de Collovilla ad alios iudices super quaestione, quae inter ipsum
et dilectum filium abbatem et conventum de Becco super manerio de Colevill. et rebus aliis
vertitur, literas apostolicas impetrasse. Qui quum partem citassent adversam,
dictus presbyter coram eis noluit litigare. Postmodum
vero idem presbyter super eodem negotio vobis nostras literas praesentavit, in
quibus de prioribus mentio non fiebat. Quumque vos in causae cognitione
procedere velletis, partibus ad vestram
praesentiam convocatis, memoratus abbas coram vobis proposuit, quod non
tenebatur per directas ad vos literas presbytero respondere, quum per alias ab
aliis iudicibus fuisset citatus, quae auctoritate illarum non fuerant
revocatae. Verum quia super hoc
dubitastis, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes
fraudem presbyteri memorati, duas commissiones super eodem negotio impetrantis,
quarum altera non faciebat mentionem de reliqua, quia fraus et dolus alicui
patrocinari non debent, decernimus, ut ipse commodo careat utriusque. [Dat. Ferentini IV. Id. Iul. Ao. VI.
1203.]
|