CAP. VIII.
Professio, facta ante XIV. annum, non obligat; post XIV.
vero, si fit per susceptionem habitus professorum, etiam non obligat, nisi
detur perseverantia tridui.
Idem Magistro F. Civitatensi Canonico.
Ad
nostram noveris audientiam pervenisse, quod eremitae de Montefoll. quosdam
pueros infra XIV. annum seduxerunt in
tantum, quod quidam illorum,
suasionibus eorum assensum praebentes, statim religionis habitum in ipsorum
monasteriis susceperunt, quorum unus T. nomine statim poenituit, quod habitum
induisset, †id, quod fecerat, suis parentibus
intimavit, qui ad locum ipsum mora postposita accedentes, eum exinde traxerunt.
Et quum non stetisset ibi nisi per unam noctem, ut accepimus, praefati eremitae
et quidam alii non permittunt eum quandam puellam ducere in uxorem, quam ipse
iuravit in uxorem accipere, ac, sicut dicitur, desponsavit. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus, rei
veritate diligenter inquisita ac cognita, si tibi constiterit, quod praefatus T. ante consummationem XIV. anni susceptum
habitum deposuerit, aut si post XIV. annum habitum ipsum sine probatione
susceperit, et infra triduum deposuerit, eum ab impetitione praedictorum
eremitarum vel aliorum in hac parte,
occasione et appellatione cessante denuncies penitus absolutum, et eam,
quam, postquam exivit, iuravit accipere in uxorem, libere posse traducere, si
alia causa rationabilis non obsistat.
|