CAP. XIV.
Si pater se cum bonis suis et filio impubere obtulit
monasterio, filius factus maior exire potest religionem et legitimam a
monasterio petere.
Coelestinus III.
Quum
simus: (Et infra:) Sane nuper nostris auribus est relatum, quod,
quum B. miles leprae morbo Domino
permittente esset respersus, se cum filio suo discretionis annos nullatenus
attingente ad quoddam monasterium, cum bonis suis etiam, quae a monasterio ipso tenuerat, contulisset, dictum filium suum
fecit habitum suscipere monachalem. †Quumque
ipsi puero disciplina monastica propter asperitatem regulae displiceret, infra
X. hebdomadarum spatium a monasterio et habitu taliter suscepto resiliens, bona
patris ab abbatia illa coepit cum instantia postulare. Et quum super hoc ad
dioecesanum episcopum quaestio delata fuisset, et coram eo aliquamdiu
disceptatum, quia plerique dissentire de rigore canonum videbantur, si
consanguinei dicti pueri possent testibus comprobare, illum, quando fuit
oblatus, infra annos discretionis exsistere, ipsum tali voto nullatenus
obligari: dictus abbas ad Maguntinae sedis audientiam appellavit, et quidam de
consanguineis eiusdem pueri ad Romanam ecclesiam appellationem, sicut ex
literis Aug. episcopi comperimus, transtulerunt. Ideoque Discretioni tuae
taliter respondemus, quod, si dictus puer ad annos discretionis pervenerit, et
habitum retinere noluerit monachalem, si ad hoc ipsum induci nequiverit, non est ullatenus compellendus, quia tunc
liberum sibi erit, eum dimittere, et bona paterna, quae ipsi ex successione
proveniunt, postulare.
|