CAP. XVII.
Qui professionem fecit, licet in claustro nunquam
permanserit, sed in saeculo, et suis bonis usus fuerit, ad observantiam
regularem compellitur.
Idem Aconensi Episcopo.
Sicut
nobis ex parte tua fuit propositum,
quidam clericus, quum aegritudine nimia laboraret, quasi de morte securus, et
de recuperanda sanitate desperans, habitum canonicorum regularium petiit et
accepit, ea in susceptione habitus
exprimens et promittens, quae solent in huiusmodi re promitti. Sed nec ad
ecclesiam transiit, utpote infirmitate
gravatus, nec bonis suis uti cessavit. Postmodum
vero sospitate suscepta post XV. annos et ultra, videntibus et scientibus venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio priore, et canonicis
ecclesiae Nazarensis, a quibus habitum susceperat regularem, †tu, licet eo tempore, quo habitum susceperat
in ecclesia Nazarensi, prioris sollicitudinem exerceres, immemor eorum, quae
facta fuerant circa ipsum, in Acconensem eum canonicum suscepisti. Quia vero
quid super hoc facere debeas per nostras postulas literas edoceri,
Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si regularem habitum se postulante
suscepit, et ad observationem religionis canonicae sua se professione ligavit,
ad resumendum habitum ecclesiastica est districtione cogendus, quum, quod tanto
tempore extra canoniam mansit, non in excusationem eius, sed in maioris
transgressionis augmentum merito valeat allegari. [Dat. Lat. X. Kal. Ian. 1198.]
|