CAP. XVIII.
Potest religiosus zelo sanctioris vitae ad religionem
transire strictiorem, petita prius licentia praelati sui, licet non obtenta,
etiam si primum monasterium sit privilegiatum, quod de illo ad aliud etiam
arctius transire non possit. H. d., et est casus notabilis, et quotidie
allegatur.
Idem Priori et Conventui Dimoliensi.
Licet
quibusdam monachis et canonicis, nec non hospitalariis et templariis a sede
apostolica sit indultum, ne, postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad
alium locum possit ipsis invitis arctioris etiam religionis obtentu transire,
ut unusquisque secundum Apostolum in ea vocatione permaneat, in qua dignoscitur
esse vocatus; quia tamen, ubi spiritus Dei est, ibi libertas, et qui Dei
spiritu aguntur non sunt sub lege, quia lex non est posita iusto: ea ratione
videtur hoc illis fuisse concessum, ne quis ex temeritate vel levitate in
iacturam vel iniuriam sui ordinis sub praetextu maioris religionis ad alium
ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum, non
quidem ut ei transeundi licentia denegetur, qui eam cum humilitate ac puritate
duxerit postulandam, ut non ficte, sed vere ad frugem melioris vitae valeat
transmigrare. Talis ergo, postquam a praelato suo transeundi licentiam
postulaverit, ex lege privata, quae publicae legi praeiudicat, absolutus,
libere potest sanctioris vitae propositum adimplere, non obstante proterva
indiscreti contradictione praelati, quia privilegium meretur amittere qui
concessa sibi abutitur potestate; quum etiam Romanus Pontifex, qui supremam in
ecclesia obtinet potestatem, archiepiscopis et episcopis cedendi licentiam ex
iusta causa petentibus sine difficultate concedat. Quocirca noverint universi,
quibus huiusmodi privilegium est concessum, se ad concedendam licentiam
transeundi taliter postulantibus de iure teneri, quia, sicut subditus a
praelato cum humilitate et puritate debet transeundi licentiam postulare, ne
bonum obedientiae contemnere videatur, sic profecto praelatus subdito sine
difficultate et pravitate qualibet debet transeundi licentiam indulgere, ne
videatur propositum impedire divinitus inspiratum. Si vero probabiliter
dubitetur, utrum quis velit ad ordinem arctiorem aut laxiorem ex caritate, an
ex temeritate transire: superioris est iudicium requirendum, ne forte angelus
satanae in lucis angelum se transformet: illa semper regula inviolabiliter
observata, ut nullus [episcopus]
absque licentia Romani Pontificis praesumat occasione quacunque deserere
praesulatum, quoniam, sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita communis
utilitas speciali utilitati praefertur. Et in hoc casu recte praeponitur
doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique
designandum unigenitus Dei filius Iesus Christus non de Rachele secundum carnem
natus est, sed de Lia, nec legitur eum in domum suam Maria recepisse, sed
Martha. Unde, quando potest episcopus praeesse pariter et prodesse, non debet
cedendi licentiam postulare, aut etiam obtinere. Quum ergo dilectus filius R. monachus vester ad fratres Cisterciensis ordinis
transmigraverit, non ut ordini vestro aliquatenus derogaret, sed ut apud eos
vitam duceret arctiorem, discretioni
vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super eo,
quod de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta fecisse dignoscitur,
eum nullatenus molestetis, quia caritas est fons proprius, cui non communicat
alienus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III.
Kal. Mai. Ao. IX. 1206.]
|