CAP. XIX.
Coniuges religionem profitendo ab invicem devertere possunt;
aliter si se abiuraut et non continent, illicitum est iuramentum.
Idem Praeposito, et Decano, et Scholastico Demerensibus
Coloniensis dioecesis.
Veniens
ad apostolicam sedem G. mulier latrix
praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum matrimonium
cum E. de Hard. Coloniensis dioeceseos
in facie ecclesiae contraxisset, et diutius cohabitasset eidem, orta est
dissensio inter ipsos in tantum, ut, quod deinceps alter non requireret
alterum, uterque corporaliter praestitit iuramentum, hanc vir ipse divortii
causam assignans, quod quandam ipsius mulieris amitam cognovisset, antequam eam
duceret in uxorem. Quod licet assererent quamplurimi, non tamen fuit super hoc ecclesiae facta fides. Quum autem postmodum ad
secunda vota convolasset uterque, secundo viro viam universae carnis ingresso, adhuc priore viro superstite, dicta mulier se fecit in arcto loco ad
poenitentiam agendam includi, ubi, sex
annis in devotione peractis, audiens a quibusdam discretis et religiosis
personis, quod sic salvari non posset, ad apostolicam sedem accessit, humiliter
postulans et devote, ut ei dignaremur
impendere concilium salutare. Nos igitur attendentes, quod illud fuit illicitum
iuramentum discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus, quatenus praefatum virum monitione praevia
compellatis ut, ea, quam superduxit, exclusa, praefatam mulierem recipiat,
audituri postmodum, si quid fuerit quaestionis, et illud appellatione remota debito fine decisuri. Si vero contra
matrimonium nihil fuerit [sufficienter]
ostensum, et vir saeculo derelicto maluerit ad regularem vitam migrare, vos ei
super hoc licentiam tribuatis, ut et illa sic
possit in suo, sicut desiderat,
proposito permanere. [Nullis literis etc.
Dat. II. Kal. Iul. 1205.]
|