CAP. XX.
Qui ad monasterium convertitur sumendo habitum novitii,
potest infra tempus probationis redire ad saeculum, nisi appareat, eum vitam
voluisse mutare omnino.
Idem Abbati de Affligen. et Magistro R. et G. Canonicis
Traiectensibus.
Consulti
sumus frequenter a multis, utrum is, qui monasterium ingressus est habitum
sumendo novitii, si ante professionem emissam infra tempus probationis exire
voluerit, licite possit absque apostasiae nota vel noxa, praesertim cum debita
morum correctione ad saeculum remeare. Licet autem super hoc senserint diversi
diversa, nos tamen credimus distinguendum, utrum is, qui convertitur,
proposuerit absolute vitam mutare, ut sub habitu regulari omnipotenti Deo de
cetero famuletur, an conditionaliter experiri observantiam regularem, ut ita
demum, si infra annum sibi placuerit, profiteatur ordinis disciplinam, aut, si
forte non placuerit, moribus emendatus ad statum revertatur pristinum. In primo
casu debet, ut regulariter vivat, ad laxiorem saltem regulam pertransire. In
secundo potest ad saeculum, non tamen, ut vivat saeculariter, remeare. Ut ergo
quae sit eius intentio plenius agnoscatur, propositum suum in principio
protestetur. Hac ergo distinctione
diligenti meditatione pensata, circa dilectum filium Traiectensem decanum
inquiratis sollicite quae videritis inquirenda, et statuatis canonice quae
statuenda noveritis, [facientes etc.
Dat. Lat. Id. Mai. 1204.]
|