CAP. XI.
Coniux, quae continentiam vovit, tenetur reddere debitum
coniugi, licet ad tempus voto consenserit.
Coelestinus III.
Carissimus
†in Christo filius noster, R. illustris
rex Suevorum, apostolatui nostro literis et nuncio humiliter nunciavit, quod,
quum esset adolescens, et dilecta uxor eius invencula mutua fide voto
contrahendi legitimi matrimonii se adstringentes, invicem suum consensum,
accedente voluntate parentum, arrarum donatione roboraverunt. Postmodum vero,
clarae memoriae N. patre suo ab inimicis occiso, quum per bellorum adversitatem
undique premeretur, et habito cum hostibus suis congressu victus fugatusque
fuisset, quia timebat, ne ipsa sponsa ab inimicis suis per violentiam
raperetur, et alia similis ei non inveniretur in regno, quam sibi posset
matrimonialiter copulare, de suorum et eiusdem sponsae parentum consilio factum
est, quod in conventu sanctimonialium habitum monasticum sine proposito
perpetualiter suscepit retinendi, et ibidem per aliquot annos moram fecit, ne
quid ab inimicis iniuriae pateretur, quam quum, pace reddita et obtento ab
inimicis triumpho, solenniter duxisset cum grandi exsultatione uxorem, et ab ea
filios suscepisset, unum eorum de communi consensu et electione principum
Sueviae sibi in regnum instituit successorem. Procedente vero tempore praedicta
uxor, gravi infirmitate correpta, quum se de hac vita crederet recessuram,
timore mortis inducta continentiam vovit, quumque rex ipse nollet eam
contristare, concessit ad tempus; nunc autem se continere non posse proponit,
et, quod licite posse fieri arbitratur, ad torum uxoris suae redire cupit. Et
ad reprimendas aemulorum suorum detractationes et obloquia petiit a nobis sibi
dari in mandatis, ut uxorem suam auctoritate nostra maritali affectione
pertractet, non obstante voto continentiae incaute ab ipsa emisso, et ab eodem
rege ad tempus approbato. Verum, quia super his ad plenum nos non potuimus
elicere veritatem, fraternitati vestrae cognitionem horum et decisionem
canonicam duximus committendam, per apostolica scripta mandantes, ut super his
inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, quod praedicta
mulier primo fuit inter moniales recepta timore violentiae et rapinae, et
propositum se habuisse nubendi profitebatur, quum inter eas moram faceret,
praesertim quum postmodum in facie ecclesiae publice regi nupserit, et usque ad
haec tempora cohabitando flios ex ea suscepit, eam denuncietis praefato
monasterio non teneri. Non enim factum illud matrimonii potest contractum
dirimere, etsi forte posset natrimonium contrahendum impedire. De alio vero
Fraternitati vestrae mandamus, quatenus, si inveneritis, uxorem regis Sueviae
gravi infirmitate depressam continentiam vovisse, et virum eius ad tempus
praebuisse consensum, maxime si non idem vir peraeque continentiam vovit perpetuam, eandem viro cohabitare
faciatis, et utrumque invicem maritali affectione tractare.
|