CAP. XII.
Si alter coniugum altero ignorante religionem profitetur, et
propter hoc de monasterio educitur, illo mortuo ad monasterium redire non
cogitur.
Idem.
Placet
nobis, †et tuam prudentiam commendamus
quod in causis dubiis sedis apostolicae consilium requiris. Licet enim
praeditus sis scientia literarum, ad matrem tuam ecclesiam Romanam idcirco
devote recurris, ut, habita super quo dubitas responsione condigna, quam in
similibus formam servare debeas evidenter agnoscas. Per dilectum [autem] filium G. decanum Catalanensem apostolatum nostrum Solicitudo tua
consuluit, utrum mulier, quae, credens mortuum maritum, habitum religionis
assumpsit, et eo reverso de monasterio educta fuit, post obitum viri sit ad
regularem observantiam compellenda. Super quo discretioni tuae sic respondemus, quod, licet votum eius
usquequaque non tenuerit, eatenus tamen fuit obligatorium, quatenus se poterat
obligare. Promisit enim intrando monasterium se non exacturam carnis debitum,
quod erat in potestate ipsius, redire vero ad saeculum, in eius potestate non
erat, sed in potestate mariti. Et ideo, quantum ad ipsam, tenuit votum, quod
post viri obitum tenere non desiit, quum ad eum casum, a quo poterat efficax
habere principium, pervenisse noscatur. Consultius itaque dicimus et ei
congruentius ad salutem, praedecessoris
nostri felicis memoriae Alexandri Papae vestigia imitantes, ut vanitatibus saeculi derelictis ad
monasterium redeat, ubi bona ducta intentione professionem fecit et habitum
religionis accepit. Si vero ad hoc induci non poterit, ipsam invitam credimus
non cogendam.
|