CAP. XIV.
Per religionis professionem, non per propositum castitatis
servandae in saeculo, dissolvuntur sponsalia de praesenti.
Idem Lugdunensi Archiepiscopo.
Ex
parte tua nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam
mulier dioecesana tua velum
viduitatis coram duobus abbatibus assumpsisset, benedictione solenni cum
celebratione missae ac litania, sicut debuit, accedente, postmodum quidam nobilis proponebat, se prius mulierem ipsam
mediantibus internunciis per verba de praesenti, arrha etiam interposita
desponsasse. †Audito, quod mulier ipsa
velum assumpserat, misit ad eam, ut desponsationem factam carnalis copula
sequeretur. Tu vero, postquam fuit ad tuam audientiam res perlata, inhibere
curasti, ne ante discussionem negotii se carnaliter commiscerent. Postmodum
autem a muliere ipsa in tua praesentia constituta quaesivisti, utrum
consensisset in illum, et quare ab illa quaereret separari. At illa, se in
illum consensisse confessa, dixit, quod audierat, eum esse lepra percussum, et
ob hoc eius fuerat abominata complexus. †Quum
autem postmodum per testes idoneos tibi fuerat plenior facta fides, quod ante
susceptionem veli mutuus intervenerat inter ipsos per verba de praesenti
consensus, sedem duxisti apostolicam consulendam, utrum veli susceptio impediat
matrimonium inter ipsos. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus,
quod, etsi possit non inconsulte videri, quod, ex quo matrimonium inter
legitimas personas per verba de praesenti contrahitur, illis viventibus in
nullo casu possit dissolvi, ut vivente reliquo alter ad secunda vota
transmigret, etiamsi unus fidelium, inter quos est ratum coniugium, fieret
haereticus, et nollet permanere cum altero sine contumelia creatoris, nisi
forte secus fieret ex revelatione divina, quae superat omnem legem, sicut a
quibusdam sanctis legitur esse factum, nos tamen nolentes a praedecessorum
nostrorum vestigiis in hoc articulo
subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per
carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum reliquo etiam inconsulto ad religionem transire,
ita, quod reliquus ex tunc legitime poterit alteri copulari, hoc ipsum tibi
consulimus observandum in articulo praenotato, quamvis falsa sit causa, per
quam ad susceptionem veli praedicta mulier est inducta, quum sine qualibet tali
causa id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Porro, licet praedicta
mulier videatur in veli susceptione religionis habitum assumpsisse, si tamen
velit in domo propria remanere, quasi propositum castitatis in saeculo
servatura, nihilominus consummandum est matrimonium iam contractum, nisi se
voto adstrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli potest, ut
relicto saeculo religionis propositum exsequatur. [Dat. II. Id. Ian. 1206.]
|