CAP. XV.
Maritus, factus monachus, a coniuge adulterata revocari non
potest.
Idem Rudinensi Episcopo.
Constitutus
in praesentia nostra H. Vitalis, lator
praesentium, sua nobis confessione monstravit, quod, quum esset in acolythatus ordine constitutus, quandam puellam R.
nomine in facie ecclesiae duxit uxorem. Quam quum carnaliter cognovisset, orta
discordia inter eum et amicos puellae, coram
te habito diligenti tractatu ipsa fuit cuidam alii V. nomine copulata, et
tu memoratum H. usque ad gradum sacerdotii ordinasti, et eidem ecclesiam concessisti. Quum autem eum sua conscientia
remorderet, habitum ordinis Cisterciensis assumpsit; †tandem [N.] abbati suo omnia praedicta revelavit, qui
eum commonuit diligenter, ut super hoc saluti animae suae provideret.
Ideoque fraternitati tuae per apostolica
scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictam mulierem, ut a
dicto V. recedat, cui per adulterium est coniuncta, nec praedictum monachum
impetat, quo minus regulare votum valeat adimplere, per censuram eccleslasticam
sublato appellationis obstaculo
cogere non omittas.
|