CAP. XVII.
Uxor maritum professum repetere potest, non obstante licentia
profitendi ab ea metu extorta.
Idem.
Accedens
ad praesentiam nostram I. mulier lacrimabiliter
proposuit coram nobis, quod, quum V.
vir eius Eliensis dioecesis eam sibi legitime matrimonio copulasset, et per viginti fere annorum spatium eidem
cohabitans, prolem suscepisset ex ea, volens tandem idem vir habitum
assumere monachalem, postulabat humiliter ab eadem, ut tam pio proposito
faveret ipsius; quae propter multa verbera et alia molestationum gravamina, quae dictus vir inferebat eidem, se ipsam
asserens dimissurum, annuit votis eius. Quumque idem vir in domo de Vader
Cisterciensis ordinis religionis habitum assumpsisset, mulier ipsa in domo monialium, nullo ibi habitu
religionis assumpto vel voto conversionis emisso, permansit ibidem, cui pro labore manuum suarum eaedem
moniales vitae necessaria ministrabant. Processu vero temporis, quum idem
vir ad saeculum rediens religionis habitum reliquisset, eadem mulier se
instanter ab ipso petiit reassumi, †ipse
illam recipere penitus contradicens, praeter verbera, quibus saepius affecit
eandem, sibi plurima convitia et graves iniurias irrogavit. Quocirca
discretioni vestrae per apostolica
scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, et dicta mulier illius aetatis exsistit, ut de lapsu carnis illius
merito valeat dubitari, dictum virum, ut eam recipiat, eique affectum
exhibeat coniugalem, monitione praemissa
per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr.
V. Id. Apr. 1205.]
|