CAP. XVII.
Non valet rescriptum ad beneficium impetratum, de beneficio impetrantis
non faciens mentionem.
Idem Mediolanensi Archiepiscopo.
Quum adeo scripta sedis apostolicae
moderemur, ut ex certa scientia nihil in
eis faciamus apponi, quod de iure debeat reprehendi, miramur non modicum et
movemur, quod, quotiens ad te vel ad aliquos tibi subiectos nostras literas
destinamus, te super eis mirari rescribis, ac si mandaremus aliquid inhonestum.
Scripsisti etenim nobis, quod, quum
P. clericus in ecclesia Modecensi sufficientem sibi sit praebendam adeptus,
mirabaris, quod pro receptione ipsius in ecclesia de Gronzola praeposito et
fratribus eiusdem ecclesiae literas apostolicas
miseramus, quum, si literarum nostrarum diligenter
seriem attendisses, nihil penitus
invenisses in eis, quod debuisset tuum animum offendisse. Quum enim in literis ipsis nec de praebenda ipsius P. mentio haberetur, nec Modecensis
canonicus, immo nec etiam clericus
diceretur in eis, et in literis ipsis haec esset adiecta conditio: “si dignus
exsisteret ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, et si eadem ecclesia ex dono parentum ipsius quandam capellam cum dote
fuisset adepta, et a consanguineis eius oblationes et mortuaria pro tempore, et
decimas perciperet annuatim: intelligere potuisses, qualiter literae ipsae
fuerant impetratae, in quibus de
beneficio ipsius, pro quo scribebatur, mentio non fiebat. Ideoque Fraternitati
tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus quum ad te vel ad tuos literae
apostolicae diriguntur, earum tenorem diligenter attendas, et quod mandatur in
eis, dum tamen nec per suppressionem veritatis, aut expressionem falsitatis
obtentae fuerint, facias effectui mancipari. [Datum Romae etc. XIII. Kal. Iun. 1198.]
|