CAP. XX.
Si coniuges se ad invicem absolverunt continentiam
promittendo, et uterque vel alter eorum religionem profitetur, alter alterum
repetere non potest.
Idem I. Moniali monasterii de Plauda.
Dudum
a C. laico mota contra te, quam uxorem suam dicebat, materia quaestionis, R.
sanctae M. in Cosmidin diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo dictus
C. conquerendo proponens, quod indebite recusabas eidem, cuius uxor eras per
consensum de praesenti et carnis copulam subsecutam, matrimonialiter adhaerere,
te sibi restitui postulavit. Ad quod fuit responsum, quod ipse pro animae suae
remedio pura et spontanea voluntate, praesentibus duobus religiosis
sacerdotibus, et adhibitis quinque testibus fide dignis, omni iuri, quod in te
habuerat, renunciavit omnino, resignando illud in manibus alterius ex
sacerdotibus supra dictis, qui in personam ecclesiae resignationem huiusmodi
recipere procuravit, et quod idem C. se castitatem servaturum promisit,
pauperumque hospitalis de Ponte obsequio se devovit, promittens voto solenni
omnia et singula supra dicta, et tribuens tibi licentiam ad monasterium
transeundi, te versa vice similiter promittente, ac tribuente illi licentiam,
et ius quodlibet resignante: sicut haec omnia dicebantur per publicum
instrumentum esse probata, manu B. notarii Aretinensis confectum. Verum
praenominatus C. proposuit, quod, casu amisso instrumento praefato, illud in
prima persona, quod prius erat in tertia, insertis pluribus in uno, aliter quam
in alio fuit ab ipso formatum. Et quum tibi iratus fuisset, sicut verba et
verbera indicabant, nondum calore iracundiae quiescente, quidam ipsum
deceptorie allexerunt, proponentes eidem, quod in hospitali praedicto cibis ad
libitum posset uti, ac proprium retinere, praefato B. sibi nihilominus
promittente, quod non solum ardorem, sed etiam appetitum libidinis exstingueret
in eodem: propter quod quicquid in hac parte fecisse dignoscitur, iratus,
seductus pariter et illectus, et sub spe promissionis, ac sub ea conditione vel
modo, si posset continentiam observare, asseruit a se factum. Sed ad ista
respondebatur econtra, quod, an tabellio in tertia persona instrumentum
conficiat, vel in prima, dummodo non mutetur substantia veritatis, nihil
interesse videtur. Insuper, quamvis aliquando spes memorato C. data fuisset,
per quam ad hoc se proposuit inductum, eo tamen tempore, quo talia facta
fuerunt, pure, simpliciter ac voluntarie, pro amore Dei et remedio animae suae
solummodo ad votum et ad alia supra dicta noscitur processisse. Propter quod a
consortio saecularium hominum debet discedere, vitamque mutare, quum se illius
aetatis esse proponat, ut sine suspicione incontinentiae non valeat in saeculo
remanere. Nos itaque, habito fratrum nostrorum consilio, te ab impetitione
dicti C. sententialiter duximus absolvendam, perpetuum illi super hoc silentium
imponentes.
|