CAP. II.
Si alter infidelium coniugum venit ad fidem, altero remanente
in infidelitatis errore, communis proles assignatur converso.
Gregorius IX. Argentinensi Episcopo.
Ex
literis tuis accepimus, [perlatam fuisse
ad synodum tuam huiusmodi quaestionem], quod quidam de Iudaicae caecitatis
errore ad Christum verum lumen [et viam
veritatis] adductus, uxore sua in Iudaismo relicta, in iudicio postulavit
instanter, ut eorum filius quadriennis assignaretur eidem, ad fidem catholicam,
quam ipse susceperat, perducendus. Ad quod illa respondit, quod, quum puer
adhuc infans exsistat, propter quod magis materno indiget solatio quam paterno,
sibique ante partum onerosus, dolorosus in partu, [ac] post partum laboriosus fuisse noscatur, ac ex hoc legitima
coniunctio maris et feminae magis matrimonium quam patrimonium nuncupetur,
dictus puer apud eam debet convenientius remanere, †[quam apud patrem ad fidem Christianam de novo perductum transire
debebat, aut saltem neutrius sequi, priusquam ad legitimam aetatem perveniat.
Hinc inde multis aliis allegatis: tu autem praedicto puero medio tempore in tua
potestate retento, quid tibi faciendum sit in hoc casu nos consulere voluisti.]
Quum autem filius in patris potestate consistat, cuius sequitur familiam, et
non matris, et in aetate tali quis non debet apud eas remanere personas, de
quibus possit esse suspicio, quod saluti vel vitae insidientur illius, et pueri
post triennum apud patrem non suspectum ali debeant et morari, materque pueri,
si eum remanere contingeret apud eam, [facile]
posset illum adducere ad infidelitatis errorem: [fraternitati tuae] in favorem maxime fidei Christianae respondemus,
patri eundem puerum assignandum. [Dat.
Perusii XVII. Kal. Iun. A. II. 1229.]
|