CAP. III.
Ex sola conceptione boni explicandi non obligatur quis ad
bonum conceptum exsequendum.
Idem Magistro A. de Mandeforde.
Literaturam
tuam †et prudentiam iam dudum referente
fama cognovinus, et saluti tuae tanto attentius consulere volumus et debemus,
quanto personam tuam consideratione tuae honestae conversationis et vitae
ferventioris caritatis brachiis amplectimur. Relatum est auribus nostris ex
parte tua, quod, Quum ex quadam minutione nimio fuisses mortis pavore
perterritus, haec verba tecum
protulisti: “non diu hic morabor,” proponens in animo, quod religionis habitum
esses aliquando suscepturus. †Sed propter
frequentes infirmitates, quae plurimum vitae religiosae districtionem
impediunt, et quia transeuntibus hospitalitatem exhibes, et plura salutaria
impendis, quod concepisti olim in animo opere nondum implevisti, ac per hoc
dubitas, ne pro fracta fide voti in districto debeas examine conveniri.
Tibi igitur, licet prudentiam tuam latere
non credamus, quid canones in huiusmodi statuant, consulenti respondemus breviter quod sentimus, praesentium
significatione mandantes, quod, si plus non est in voto processum, quam praediximus, transgressor iudicari
non poteris, et si non impleas quod
dixisti. Monemus autem prudentiam tuam
attentius et hortamur quatenus id facias quod tuae saluti amplius cognoveris
provenire et conditionis tuae memor exsistens memoriter teneas, quod Loth dum
montis timeret ascensum, Segor civitatem parvulam petiit et accepit.
|