Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXXIV.   DE VOTO ET VOTI REDEMPTIONE.
      • CAP. IV.   Omne votum mutabile est in votum religionis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IV.

 

Omne votum mutabile est in votum religionis.

 

Idem.

 

Scripturaesacrae testimonio declaratur, quod spiritualis homo propositum non mutat, quum pro salute animae suae utilius aliquid meditatur. Inde est, quod, vestris iustis postulationibus inclinati, vobis indulsimus, quatenus, si quis sepulcrum dominicum vel alia sanctorum limina proposuerit visitare, et infirmitate vel alia rationabili causa occurrente apud vos habitum religionis assumere atque Deo servire voluerit, libere eos recipere valeatis. Reus fracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License