CAP. VI.
Ecclesia compellit heredem laicum per excommunicationem et
bonorum subtractionem ad exsecutionem voti ultramarini, ad quod se obligavit
pro defuncto.
Idem Andreae Duci.
Licet
universis liberum sit arbitrium in vovendo, nec
necessitas in votis locum habeat, sed voluntas, usque adeo tamen solutio
necessaria est post votum, ut sine proprio salutis dispendio alicui non liceat
resilire ab his, quae sponte ac
solenniter repromisit. Accepimus siquidem, quod, quum inclytae recordationis B. quondam rex Hungariae, pater tuus, agens
in extremis, votum, quod voverat Domino, Hierosolymitanam provinciam in forti
manu et brachio extenso, humili tamen corde et humiliato spiritu visitare, sub interminatione maledictionis
paternae commiserit tuae fidei exsequendum, et tu, intellecta pia voluntate parentis, assumpto crucis signaculo, te id
impleturum sine dilatione qualibet promisisti. †Verum, eodem patre tuo sublato de medio, quum Hierosolymitanum iter te
arripere simulasses, assumptae peregrinationis oblitus, quam contra inimicos
crucis dirigere debueras, in fratrem tuum et regnum Hungariae convertisti aciem
bellatorum, et multa contra serenitatem regiam malignorum usus consilio
commisisti. Nos autem, quos diebus istis ad pontificatus officium, licet
immeritos, Dominus evocavit, tam paci regni Hungariae, quam tuae volentes
saluti consulere, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac
per apostolica tibi scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, postpositis
ceteris sollicitudinibus, neque ad festum exaltationis sanctae Crucis proximo venturum debitum acceptae crucis
exsolvens, propositum iter arripias et humiliter prosequaris, ne, si onus tibi
a patre iniunctum et a te sponte susceptum occasione qualibet detrectaverist,
paterna te reddas successione indignum, et hereditatis emolumento priveris,
cuius recusaveris onera supportare; sciturus, extunc anathematis te vinculo
subiacere, et iure, quod tibi, si dictus rex sine prole decederet, in regno
Hungariae competebat ordine geniturae, privandum, et regnum ipsum ad minorem
fratrem tuum appellatione postposita devolvendum. [Dat. Lat. IV. Kal. Febr. 1198.]
|