CAP. VII.
Commutat Papa votum ultramarinum in vigilias, orationes et
ieiunia, tunc maxime, quum cessat causa, quae induxit ad vovendum; ita etiam
quod expensae fiendae in eundo, morando et redeundo, integraliter mittantur in
terrae sanctae subsidium.
Idem Trecensi Episcopo.
Magnae
devotionis †[iudicium et sincerae in
Christo tuae fidei esse credimus argumentum, quod, ut novissima tua Domino
consecrares, nec senectutis iam imminentis incommoda, nec discrimina viae, nec
dubia fides et constans inconstantia pelagi terruerunt, quin pro salute animae
tuae, ac libertate Trecensis ecclesiae et devotione terrae nativitatis Domini
Hierosolymitanam provinciam disponeres visitare.] Quum enim Trecensis ecclesia, sicut
ex tua relatione didicimus, contra libertatem ecclesiasticam indebitis gravaretur angustiis et pressuris, nec per alium,
quam per H. quondam Campaniae
comitem, tunc in ultramarinis
partibus constitutum, eidem ecclesiae crederes posse de facili subveniri, confisus de liberalitate ipsius, quem, si ad
eum accederes, tibi super necessitatibus ecclesiae tuae credebas humiliter
provisurum, praeter consilium carorum tuorum ad ipsum proposuisti accedere,
ac in signum peregrinationis et devotionis terrae orientalis crucem dominicam
assumpsisti. †[Licet autem, ut non vacuus
in conspectu Domini appareres, sed aliquos tecum manipulos in aream Domini cum
exsultatione deferres, sermonem ad populum feceris, ut aliqui tecum assumpto
crucis signaculo subirent itineris gravitatem, vix unus inter omnes apparuit,
qui verbum tecum reciperet et impleret. Tu vero, ut laudabile propositum fine
clauderes meliori, viam aggressus, quum Placentiam pervenisses, super morte
ipsius comitis tristes recepisti rumores. Propter familiam tamen dissimulato
timore progressus in Tusciam, quosdam familiares tuos obvios habuisti, qui te
volebant invitum etiam ab itinere revocare, asserentes, iter tuum nec tibi nec
ultramarinis partibus expedire, quum, Gallicanis omnibus exinde redeuntibus,
terra illa defensanda in Teutonicorum manibus remansisset.] Quamvis autem
audita morte ipsius comitis immensam
tristitiam concepisses, et praecipuam intentionem tuam esse conspiceres iam frustratam, noluisti tamen sine consilio
apostolicae sedis, quae disponente Domino
cunctorum fidelium mater est et magistra, ad propria remeare. Sed ingressus
postmodum Urbem, et in nostra praesentia constitutus, intentionis tuae propositum ac
statum Trecensis ecclesiae nobis humiliter expressisti, †nostrum et fratrum nostrorum consilium cum devotione requirens.
Venerabilis etiam frater noster Senonensis archiepiscopus metropolitanus tuus
statum Trecensis ecclesiae, ac dispendium, quod ex absentia tua incurrere
poterat, semel et iterum per suas nobis literas intimavit, propter quod
disposuimus deliberare cum fratribus nostris, an cum eadem Trecensi ecclesia
misericordiam faceremus, te ad agendam ipsius sollicitudinem remittentes, an,
sicut tenebaris ex voto, te iter arreptum perficere pateremur, et utrum horum
tam saluti tuae quam terrae orientali potius expediret. Et quidem tria
praecipue duximus in hoc negotio attendenda, quid liceat, quid deceat, quid expediat: quid liceat secundum
aequitatem, quid deceat secundum honestatem, et quid expediat secundum
utilitatem. Sane, non videbatur contra votum et tam laudabile propositum licitum, ut venires, quum vox clamet
prophetica: “Vovete et reddite Domino Deo vestro,” ut primum ad consilium,
secundum vero ad imperium referatur, et in evangelio: “Reddite quae sunt Dei
Deo.” Votum enim istud non est dubium esse Dei, cui te obligaveras in vovendo.
Sed nec decens quomodolibet
videbatur, quum sit scriptum in evangelio: “Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro,
aptus est regno Dei,” et in Genesi uxor
Loth, quae retro respexit, in salis statuam legatur fuisse conversa, et in
actibus Apostolorum Anania et Saphira, qui abierunt retrorsum sancto Spiritui
metientes, a conspectu Apostolorum principis mortui scribantur successive
delati. Praeterea non videbatur aliquatenus
expedire, quum ex absolutione tua, si
fieret, scandalum posset laicorum mentibus generari, dicentium: “ubi est
Deus clericorum?” et hoc exemplo credentium, se ad voti observantiam non
teneri, quod viderent per ecclesiarum
rectores apostolicae sedis auctoritate deponi, per quod grave dispendium terrae
orientali contingeret provenire. Quod enim agitur a praelatis, facile
trahitur a subditis in exemplum, iuxta quod Dominus inquit ad Moysen in
Levitico: “Si sacerdos, qui est unctus peccaverit, faciet delinquere populum.”
Verum aetatis vitae senescentis defectus atque canities, quae vix labores et
dolores suos tolerare possunt etiam in
quiete, in contrarium allegabant, et ecclesiae Trecensis suspiria, cui
vinculo pastoralis sollicitudinis es ligatus, sine cuius assensu votum
peregrinationis emittere forsitan non debueras, †et dicti metropolitani tui, qui nos, ut Trecensis ecclesiae
misereremur, sollicite invitabat, instantia nos in partem contrariam non
modicum inducebant. Ipsum etiam votum, quod ex sui forma sanctum et
honestum erat, ex persona voventis minus licitum videbatur, quod, licet pennas habeat, quibus satagat
avolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praesidentis, ut liberum non habeant
absque ipsius permissione volatum. Quum enim iuxta canonica instituta
clericus absque sui episcopi licentia peregrinari non debeat, et episcopus non minus,
immo potius sedi apostolicae sit adstrictus, videri merito poterat, quod absque
eius generali vel speciali licentia votum peregrinationis, qua te tamdiu
absentares, emittere non deberes. †Minus
etiam votum ipsum terrae orientali videbatur expediens, quae plus pugnatorum
subsidium, quam clericorum, quos et officium et dissuetudo reddit imbelles,
ministerium in instantis articuli necessitate requirit. Quamvis enim
orationibus tuis et aliorum terra illa vehementer indigeat, quia tamen iam
impletum est verbum Dei dicentis: “Venit hora, et nunc est, quando nec in monte
hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem,” et infra: “Spiritus est Deus, et
eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare:” videri poterat,
quod non minus in ecclesia tua quam in orientali terra proficeres piis
orationibus apud Deum in his, quae pro liberatione ipsius iuste ac humiliter
postulares. Et utinam cum Moyse posses in montem ascendere, ut, te manibus
extensis orante, Iosue pugnans in solitudine Amalechitas in ore gladii
superaret. Credebatur etiam, quod terrae orientali magis accederet, si, quod in
tuis et tuorum clericorum procurationibus fueras impensurus, secundum alicuius
religiosi arbitrium transferretur in subsidium bellatorum. Quum igitur in
lege veteri, in qua non minus praeceptum Domini obligabat, quam votum hodie
obliget in ecclesia, primogenita, quae Domino mandabantur offerri, quaedam
Domino redderentur, ut primogenita Levitarum; quaedam redimerentur, ut aliarum
tribuum; quaedam commutarentur in aliud, sicut primogenitum asini, qui pro ove
commutabatur: ex hoc attendentes, quod votum etiam commutari possit in opus aliud pietatis, praesertim quum bonae memoriae Alexander Papa praedecessor noster votum
peregrinationis etiam redimi posse vel in aliud commutari responderit
requisitus, non curantes, quod os loquentium iniqua loquatur, dum tamen non
recedamus a tramite veritatis, quum
secundum Apostolum gloria nostra sit testimonium conscientiae nostrae, et
scandalum non curantes, praesertim, quia non in tenebris, sed in luce
procedimus, de illius auctoritate securi, qui, quum audisset a discipulis;
“Nonne scis, quia Pharisaei, audito
hoc verbo, scandalizati sunt?” respondit: “Sinite illos, caeci sunt, et duces
caecorum:” et iuxta Apostolum: “Si
hominibus placerem, Christi servus non essem,” tibi pro te et sex famulis tuis de communi fratrum nostrorum et tam archiepiscoporum, quam episcoporum
et aliorum prudentium consilio, quos per Dei misericordiam multos nobiscum
praesentes habuimus, licentiam concedimus, votum peregrinationis taliter
commutare, ut omnes expensas, quas
fueras in eundo, morando et redeundo facturus, alicui religioso committas, in
necessarios usus terrae illius sine diminutione qualibet transferendas. †Si enim et orientali provinciae, quae plus
tuis quam te in articulo necessitatis instantis indiget, tua subventione
proficies, et Trecensi ecclesiae tua praesentia et regimine utilius providemus,
ac per hoc animae tuae salubrius consuletur. Laborem etiam laboribus
recompenses, sollicitius instando vigiliis, devotius vacans orationibus, et in
ieiuniis fortius te exercens, ac super
grege tuo vigilans sollicitudine pastorali. Ad hanc autem indulgentiam tibi
de benignitate sedis apostolicae
faciendam id etiam specialiter nos
induxit, quod iter tuum iam non videbatur
ultramarinae provinciae fructuosum, a qua fere omnes Gallici remearant, et
quum pro salute animae tuae ac
libertate Trecensis ecclesiae per dictum comitem assequenda praecipue votum
peregrinationis emiseris, eo sublato de medio, quia cessavere causae, facilius
cessare potuit et effectus. [Nulli ergo
etc. Dat. Lat. Id. Mart. 1198.]
|