CAP. VIII.
Impedito ad tempus exsequi votum ultramarinum coneditur
dilatio; perpetuo vero impedito indicitur redemptio in eo, quod magis expediat
terrae sanctae.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Quod
super his †sedem apostolicam consulere
decrevisti quorum exsecutio spectat ad officium pastorale, fraternitatem tuam
in Domino commendamus, sperantes, quod per responsionem nostram instructus ea
diligentius exsequaris. Quaesivisti sane
de his, qui pro succursu terrae sanctae signo crucis assumpto, propter
infirmitatem vel paupertatem, vel aliam iustam causam votum peregrinationis non possunt utiliter
adimplere quid tibi sit faciendum;
quum per apostolica scripta sine
distinctione receperis in mandatis, ut eos, qui signum crucis assumptum
abiecerunt ad resumptionem ipsius et exsecutionem voti per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, non obstante aliqua indulgentia, si qua
forte per surreptionem a praedecessore nostro fuerat impetrata. Nos autem
inquisitioni tuae taliter respondemus, quod debiles et inopes magis illuc in
defectum, quam ad profectum accedunt, quum isti pugnare non possint, et illi
mendicare cogantur, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum
expensis bellatores adducant, vel artifices et agricolae, qui de laboribus suis
sibi possint acquirere necessaria et terrae subsidia ministrare; quamvis non
multi talium propter brevitatem possessionum et paucitatem inhabitantium ibi
sint opportuni. Unde credimus distinguendum inter illos, qui temporalem, et
eos, qui perpetuam impedimenti causam creduntur habere, quod primis indulgenda
est dilatio, secundis autem est redemptio iniungenda, ac rerum facultate pensata,
quas possunt aut quas facturi essent expensas, personarum praeterea compensato
labore, in subsidium terrae sanctae transmittant, exsequentes per alios quod
per se nequeunt adimplere. Rursus inter illos, qui pro defensione terrae
sanctae votum peregrinationis emittunt, et eos, quibus pro satisfactione suorum
criminum iter peregrinationis iniungitur, credimus distinguendum, quod circa
primos plus terrae sanctae succursus, et circa secundos plus labor itineris
secundum intentionem voventis vel poenitentis debet attendi. Unde, si quis hoc
modo voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis habilis sit ad eundum, melius
est redimere votum quam expensas consumere. Quod et de poenitente, qui propter
debilitatem non potest iter iniunctae peregrinationis implere, sane valet
intelligi; non autem de illo, qui, quamvis sit impotens ad bellandum, potens
tamen est ad eundum. †Super his autem
diligens est discretio adhibenda, ne quid prece vel pretio, amore vel odio sive
occasione quacunque contra salutem animae vel utilitatem terrae quomodolibet
attentetur. Unde per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi
volumus provideri. De mulieribus autem hoc credimus observandum, ut quae
remanere noluerint viros suos sequantur euntes;
ceterae vero, nisi forte sint divites, quae secum in suis expensis possint
ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt, aliis ad terrae sanctae subsidium singulis secundum proprias facultates
diligenter inductis.
|