CAP. IX.
Votum ultramarinum certis casibus redimi et commutari potest,
non tamen per alium, quam per Papam, vel cum ipsius speciali mandato. H. d.
usque ad §. Secundo quaesivisti. – (Secundo etc.:) Habiles ad eundum, sed
inhabiles ad pugnandum, si sunt strenui consilio, vel milites bellatores possunt
secum ducere, votum ultramarinum non redimunt. H. d. Abbas Siculus. – (Quod
autem etc.:) Uxores possunt sequi viros ultra mare, si volunt; sed non
tenentur, nisi et ipsae voverint. H. d. Abbas. – (In tanta etc.:) Viri sine
consensu uxorum emittere possunt votum ultramarinum. H. d. Abbas Siculus. – (De
clericis etc.:) Clerici, tanquam inhabiles ad pugnandum, redimunt votum
ultramarinum, nisi in certis casibus. H. d. Abbas Siculus.
Idem eidem.
Ex
multa tuae sollicitudinis providentia †credimus
provenire, quod, quum ad consultationes tuas multiplices et frequentes
responderimus quod sentimus, ex responsione nostra novas elicias quaestiones.
Ex consultatione siquidem, quam ad
inquisitionem tuam super negotio cruce signatorum olim edidimus, viam invenisti
ad alias quaestiones, et utrum, quod in ea dicitur, ius constituat generale, ut
passim praelatis quibuslibet illos secundum formam expressam absolvere liceat,
qui eorum sunt iurisdictioni commissi, sollicite requisisti. Ad hoc igitur inquisitioni tuae breviter respondemus,
quod in consultatione nostra ius commune
editur, et, licet ad quales, et ad
quos tamen specialiter spectet eius exsecutio, nullatenus explicatur: illis
autem solummodo ius hoc exsequendum incumbit, qui super hoc mandatum nostrum receperint a sede apostolica
speciale. Sic ergo illi est inquisitioni responsum, qua consequenter tua
fraternitas requisivit, de quibus religiosis intelligendum hoc esset, quod continebatur circa consultationis
nostrae medium, in haec verba: “per viros religiosos et providos dispensationem
huiusmodi volumus provideri;” utrum scilicet ibi religiosi vocentur hi
tantum, qui religionis habitum susceperunt, quorum plures idiotae sunt et iuris
ignari, quum tamen in consultatione
vestra dicatur: per religiosos et providos; an episcopi, qui, sicut
dignitate praecellunt, sic et religione debent aliis praeeminere. Nam ad
neutros illius exsecutio iuris spectat, nisi per apostolicam sedem eis
specialiter delegetur. Secundo quaesivisti, utrum quod dicitur: “si quis
voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis sit habilis ad eundum, melius est,
ut redimat votum, quam consumat expensas,” generaliter accipi debeat, ut
nobiles etiam et magnates, qui sunt
consilio strenui, et multos secum possunt trahere bellatores, an minores
tantummodo verbum huiusmodi generale
comprehendat. Verum, si ad superiora oculum tuae considerationis paulisper extendas, quaestionem istam
invenies in serie consultationis nostrae solutam, ubi dicitur, quod debiles et
inopes magis in defectum terrae sanctae, quam ad eius profectum accedunt, †quum hi pugnare nequeant, et illi necesse
habeant mendicare, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis
bellatores adducunt. Et cetera, quae sequuntur. Qui enim debiles hic dicuntur,
appellantur inferius inutiles ad pugnandum. Unde par exceptio debet intelligi
utrobique, quamvis possit aliter responderi, quod non sunt inutiles ad
pugnandum, qui, etsi per se pugnare non possunt, maturitate tamen consilii
adesse valent pugnantibus, et personae defectum per alios relevare. †Tertio quoque loco tua fraternitas
requisivit, qualiter intelligi debeat quod de mulieribus subinfertur, ut quae
remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi sint
divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant,
quod voverunt. Hoc enim, quod ultimo loco dicitur, videtur tantum de voventibus
esse dictum. Quod autem superius ponitur: “mulieres, quae remanere
noluerint etc.,” de illis intelligendum esse videtur, quae se ad peregrinationis
propositum nullius voti vinculo adstrinxerunt, †quod sic esse dubium non exstitit. Ex eodem quoque verbo dicis videri
quibusdam, quod viris liceat in hoc articulo sine uxorum suarum assensu vovere
posse, ac perficere quod voverunt. Ad hoc dicimus, quod In tanta quoque
necessitate populi Christiani, ne terrae sanctae impediatur subsidium penitus vel diutius differatur, viri
praeter uxorum assensum, ut militent regi
regum, huius peregrinationis propositum vovere libere valent et quod
voverint libere adimplere. Ut autem consentiant, sunt attentius commonendae. De
clericis vero inquisitioni tuae taliter
duximus respondendum, quod, quum clericatus officium eos reddat inhabiles ad
pugnandum, nisi vel consilio strenui, vel officio praedicationis instructi, aut
magnatum sint obsequio deputati, aut usque adeo divites fuerint et potentes, ut
in expensis suis aliquos secum ducere valeant bellatores, magis ab eis expedit
redemptionem accipere, quam ad votum illos cogere prosequendum, si necessitas
exigit vel utilitas persuadet. Haec autem de voventibus dicimus, non de his,
quibus labor peregrinationis in poenitentia est iniunctus.
|