CAP. XI.
Praelatus, etiam professus, potest votum ultramarinum
emittere, et in suos usus vigesimam proventuum ecclesiae convertere.
Honorius III. Haresben. et Bengad. Praepositis.
Postulatis
a nobis, an vobis, professis ordinem regularem, quorum alter cruce signatus
est, et reliquus charactere crucis desiderat insigniri, liceat vigesimam
proventuum ecclesiarum vestrarum deputatam succursui terrae sanctae deferre
vobiscum, †ut per vos proficiat terrae
illius succursui, qui parati estis personas vestras exponere servitio Iesu
Christi; praesertim quum multi exemplo aemulationis laudabilis provocati ad
currendum post vos viriliter accingantur, proeliaturi proelium Domini contra
gentes. Quia vero liberationi terrae illius totis viribus adspiramus,
Discretioni vestrae taliter respondemus, quod, si ecclesiae vestrae alias per absentiam vestram enormiter
non laedantur, et vos utiles fueritis terrae sanctae verbo pariter et exemplo,
quod conscientiae vestrae duximus relinquendum, dimissis procuratoribus idoneis
in ecclesiis vestris, potestis et tenemini votum peregrinationis implere, et
sic potest in usus vestros transire vicesima ecclesiarum vestrarum, terrae
sanctae subsidio deputata.
|