CAP. II.
Monachi non debent poni singuli per parochias. Hoc primo. Si
pro monachatu aliquid detur, receptus a sacris ordinibus prohibetur, et
recipiens ab officio suspenditur. Hoc secundo. Monachus, habens peculium sine
licentia abbatis, ab altaris communione removetur, et, sic decedens sepultura
et fratrum communione privatur. Hoc tertio. Si pecunia confertur pro habendo
aliquod officium in monasterio, dans et recipiens deponuntur. Hoc quarto. In
prioratibus conventualibus per electionem instituti non sunt removendi sine
causa rationabili, et de causa rationabili tria ponit exempla. H. d.
comprehendendo substantiam.
Ex concilio Lateranensi.
Monachi
non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere, nec
singuli per villas et oppida, sive
per quascunque parochiales ponantur ecclesias, sed in maiori conventu, aut cum
aliquibus fratribus maneant, nec soli inter saeculares homines spiritualium
hostium conflictum exspectent, Salomone dicente: “Vae soli! quia, quum
ceciderit, non est qui sublevet eum.” Si quis autem exactus pro sua receptione
aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat, si vero, qui eum receperit,
officii sui suspensione mulctetur. Qui vero peculium habuerit, nisi ab abbate
fuerit ei pro iniuncta administratione permissum, a communione removeatur
altaris, et qui in extremis cum peculio inventus fuerit, et digne non poenituerit,
nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam; quod etiam de
universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ista
non caverit, officii sui iacturam se noverit incursurum. Prioratus quoque seu
obedientiae pretii donatione nulli tradantur; alioquin [et] dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni.
Priores autem, quum in ecclesiis conventuatibus per electionem capitulorum
suorum canonice fuerint instituti, nisi pro manifesta et rationabili causa non
mutentur videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint, aut
tale aliquid egerint, pro quo amovendi merito videantur, aut si etiam pro
necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi.
|