CAP. III.
Monet Cistercienses, ut servent regulam secundum primaevam
institutionem. H. d. primo. Et domus religiosa aggregata Cisterciensibus eorum
mores servare tenetur. H. d. secundo.
Alexander III. Abbatibus et Conventibus Cisterciensis
ordinis.
Recolentes,
qualiter haec sancta plantatio, †haec
vitis fructifera, haec denique vinea Domini Sabaoth sub primis ordinis patribus
pullulavit, et, palmites longe lateque producens ad mortifera pellenda
circumquaque venena flores protulit et odores effudit, pervigili custodia
custodiatis eorum in omnibus inhaerere vestigiis, per quos cooperante Domino in
deserto mundi huius flos huiuscemodi plantatus est honestatis. Hi enim
monasticae frugalitatis contentissimi, optimum ponentes in paupertate
principium, totius suffientiae assecuti sunt complementum, ecclesiae cari,
episcopis et praelatis accepti, atque in cospectu regum ac principum fama et
merito gloriosi. Nunc autem, quod Dolentes dicimus, quod, etsi non ab
omnibus neque in omnibus, a plerisque tamen et in pluribus ab illa sancta
institutione dicitur declinatum in tantum, ut aliqui ex vobis, primae
institutionis obliti penitus vel
ignorante, contra ordinis vestris regulam villas, molendina, ecclesias et altaria possident, fidelitates et hominia
benigne suscipiunt, iustitiarias et tributarias tenent, †et omne studium adhibent, ut termini eorum dilatentur in terris, quorum
conversatio in coelis debet esse. Laeditur hinc ordo penitus et vitiatur, nec
est mutatio dexterae excelsi, quin immo potius de dextera transeunt in
sinistram, qui, quum relicto saeculo sub paupertatis habitu Deo militare
decreverunt, negotiis denuo saecularibus implicantur. Inde est, quod vobis ab
iis, qui foris sunt, contentiones et litigia suscitantur, et, abbatibus in
causis forensibus occupatis, plurimum in commissis, domibus et tepor ordinis et
dissolutio nascitur caritatis; maxime quia in paupertate caritas plus proficit,
et cupiditatis dedignata consortium, nisi illa restringatur, haec tepescit.
Ideoque sanctum ac venerabilem collegium
vestrum precibus et monitis, quibus
possumus, exhortamur, quatenus domus illae, quae a prima sui origine in
ipso ordine sunt fundatae, constitutis et
ordinatis terminis sint contentae; †nec
velint inordinate ad ea manus extendere, quae sine laboribus et periculis
multis, et deinde sine criminibus et magna confusione non poterunt retinere.
Si enim relictis originalibus ordinis institutis ad communia volueritis aliorum
monasteriorum iura divertere, oportebit et
vos communi iure censeri, quia dignum est, ut, si qui similem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in
legibus disciplinam. Ceterum domus illae, quae de aliis institutionibus ad
vestrum ordinem se transtulerint, vestris omnino se satagant usibus conformare,
et relictis possessionibus vel etiam commutatis, quas institutio vestra non
recipit, sic se in omnibus religioni vestrae coaptent, ut, quemadmodum gaudent
se in societatem ordinis, et habitus et
observantiae regularis identitatem assumptas sic etiam in paupertate
saecularium rerum se laetentur vestris institutionibus conformatas, quatenus inde et superno conditori magis
amabiles, et nobis atque universae ecclesiae merito debeant fieri cariores.
Sane si super possessionibus ipsis in aliquo de monasteriis vestris Apostolicae
sedis auctoritas dispensarit a nullo vestrum sumendum est inde exemplum quia
temerarium est et indignum aliquem sua sibi auctoritate praesumere quod Romana
ecclesia alicui monasterio certa ratione inspecta, singularibus voluit
indulgere beneficiis.
|